Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Nobis uero, Gallus inquit, nimium nimiumque conpertus est. nam ante hoc quinquennium quendam illius libellum legi, in quo tota nostrorum natio monachorum ab eo uehementissime uexatur et carpitur. unde interdum

Belgicus noster ualde irasci solet, quod dixerit, nos usque ad uomitum solere satiari. ego autem illi uiro ignosco, adque ita sentio, de orientalibus illum potius monachis quam de occidentalibus disputasse. nam edacitas in Graecis gula est, in Gallis natura.

Tum ego, scolastice, inquam, Galle, defendis gentem tuam: sed quaeso te, liber iste numquid hoc solum uitium damnat in monachis? Immo uero, inquit, nihil penitus omisit, quod non carperet, laceraret, exponeret: praecipue auaritiam nec minus uanitatem insectatus est. multa de superbia, non pauca de superstitione disseruit: uere fatebor, pinxisse mihi uidetur uitia multorum.

Ceterum de familiaritatibus uirginum et monachorum adque etiam clericorum quam uera, quam fortia disputauit! unde a quibusdam, quos nominare nolo, dicitur non amari.

nam sicut Belgicus noster irascitur, edacitatis nimiae nos notatos, ita illi fremere dicuntur, cum in illo opusculo scriptum legunt: caelibem spernit uirgo germanum, fratrem quaerit extraneum.

Ad haec ego, nimium, inquam, Galle, progrederis: caue ne et te aliquis, qui haec agnoscat, exaudiat teque una cum Hieronymo incipiat non amare. nam quia scolasticus es, non inmerito [*]( 22 Hieron. ep. 22 ad Eustochium c. 14. ) [*]( 1 est om. V in Ktura, in qua sit ante rasuram uidetur scriptum fuisse 3 cum per totum—conpertus est om. V 4 nimiumque om. B 6 nementissime F II belgicus noster interdom A 8 solere om. AFQ II ego] praemissum estin Vminio: et gallus II autem AV: autem inquam gallus \' FQ, ego autem Gallus coni. Gisel. II illi uero F 10 guela V 11 tum ego] postumianus V, sic minio 12 nquid A (pro ndquid) 14 exponeret add. in F s. I. m. 2; ipse malim exploderet II minus] add. in V s. I. eadem manu quam 16 fateor Lazius 18 ceterorum V 19 etiam om. B 21 premere V (mere in rasura) 24 ad haec ego] postumianus V 25 qui haec agnoscat, exaudiat scripsi: qui haec audit agnoscat et audiat V, qui haec fortassis agnoscat exaudiat AFv )

161
te uersu comici illius admonebo: obsequium amicos, ueritas odium parit.

tua nobis potius, ut coeperas, Postumiane, repetatur orientalis oratio. Ego, inquit, ut dicere institueram, apud Hieronymum sex mensibus fui: cui iugis aduersum malos pugna perpetuumque certamen conciuit odia perditorum. oderunt eum haeretici, quia eos inpugnare non desinit, oderunt eum clerici, quia uitam eorum insectatur et crimina: