Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

illud me admodum permouebat, quod Hieronymus, uir maxime catholicus et sacrae legis peritissimus, Origenem secutus primo tempore putabatur, qui nunc idem praecipue uel omnia illius scripta damnaret. nec uero ausim de quoquam [temere] iudicare, praestantissimi tamen [uiri] et doctissimi ferebantur in hoc certamine dissidere.

sed tamen siue ille error est, ut ego sentio, siue haeresis, ut putatur, non solum reprimi non potuit multis animaduersionibus sacerdotum, sed nequaquam tam late se potuisset effundere, nisi contentione creuisset.

istius modi ergo turbatione, cum ueni Alexandriam, fluctuabat. me quidem episcopus illius ciuitatis benigne admodum et melius, quam opinabar, excepit et secum tenere temptauit, sed non fuit animus ibi consistere, ubi recens fraternae cladis feruebat inuidia.

nam etsi fortasse uideantur parere episcopis debuisse, non ob hanc tamen causam multitudinem tantam sub Christi confessione uiuentem, praesertim ab episcopis, oportuisset adfligi.

Igitur inde digressus Bethleem oppidum petii, quod ab Hierosolymis sex milibus separatur, ab Alexandria autem sedecim mansionibus abest.

ecclesiam loci illius Hieronymus presbyter regit: nam paroechia est episcopi, qui Hierosolymam tenet. mihi iam pridem Hieronymus superiore illa mea peregrinatione conpertus facile obtinuerat, ut nullum mihi expetendum rectius arbitrarer.

uir enim praeter fidei meritum dotemque uirtutum non solum Latinis adque Graecis, sed et Hebraeis litteris ita [*]( 1 scaeuo 2 codd. Gisel. et A: saeuo FV, sed in V a est a m. 2 in ras. 4 praepositis F II in om. F 6 sequtus V 7 qui V et cod. Lazii: quem AF-v 8 ausim V: ausus AF, ausus sum F corr. et v 11 temere QIn. V 9 uiri om. V 10 Sed tamen F in ras. si tamen A II ille V: illud AFv II ego om. Fpr. m. 11 putabatur B 12 sed et F II tam om. AFQ 14 alexandria BM 16 temptabat ABFM 18 episcopis parere A 22 separatur BV: disparatur AFv II sedecem V 24 paroechia V: parrochia F, parochia Av; an Seuerus paroecia (παϱοιϰἰα) scripsit? 28 aut grecis F II sed et h. litteris ita V: sed et h. etiam ita litteris AFv (in Y tion deest et post sed) )

160
institutus est, ut se illi in omni scientia nemo audeat conparare. miror autem, si non et uobis per multa quae scripsit opera conpertus est, cum per totum orbem legatur.