Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Enimuero, inquam, satis probasti, quantum pius amor possit, qui nostri causa tot maria tantumque terrarum emensus a summo, ut ita dicam, solis egressu usque in eius occidua uenisti.

age ergo, quia et secreti inter nos nec occupati sumus et sermoni tuo uacare debemus, edisseras nobis uelim omnem tuae peregrinationis historiam, qualiter in Oriente fides Christi floreat , quae sit sanctorum quies, quae instituta monachorum, quantisque signis ac [*]( scenderem — peruenerim ferendum est, nec aptum uidetur talem senten- tiam \'inde huc decimo perueni\' a uerbis iilis \'tanto desiderio correptus sum\' 0Uspensam esse. 1 transnauigamuB F pr. m. 2 transcucurrimus V: tracurrimus A, transcurrimus Fv II fruendnmquo V: perfruendumquo AFv 5 totum] tunc V 6 depuncto A 7 ab ore de Prato: amore lihri 8 te loquar Fpr. m. 10 feras F et corr. A II qui AV: quia A corr. Fv II huc aduenit et tuo V 11 ego FV: ego ipse Av 12 retenibitur V 10 qui V: quia AFv 14 quomodo et mihi non potest esse carus V, fort. quo modo mihi non p. esse caras? 16 poscites V II cum ABFMV: elim huc v 18 uerbosum 2 codd. Giselini, uerbosius ed. Lazii 19 probus V sotus ex notis 23 edisseras — qualiter om. F pr.m., ut edisseras V II peregr. tuae v 24 sit ibi ed. Ald.; quae sint ibi sanctorum uires coni. Vonck 25 ac FV: et A )

154
uirtutibus in semis suis Christus operetur. nam certe, quia in his regionibus inter ista quae uiuimus ipsa nobis uita fastidio est, libenter ex te audiemus, si uel in eremo uiuere Christianis licet. Ad haec Postumianus, faciam, inquit, ut desiderare te uideo.

sed quaeso prius ex te audiam, an isti omnes, quos hic reliqueram sacerdotes, tales sint, quales eos antequam proficiscerer noueramus.

Tum ego, absiste, inquam, ista quaerere, quae aut una mecum [ut puto] nosti, aut si ignoras, non audire sit melius. illud reticere non possum, non solum illos, de quibus interrogas, nihilo meliores quam noueras factos, sed unum illum nostri quondam amantem, in quo respirare ab istorum insectationibus solebamus, asperiorem nobis fuisse quam debuit. nec uero quidquam in illum inclementius dicam, quia et amicum colui et tunc etiam amaui, cum putabatur inimicus.

me autem haec tacitis cogitationibus reuoluentem admodum dolor iste conpugit, paene nos sapientis et religiosi uiri amicitia destitutos. uerum haec, quae maeroris plena sunt, relinquamus: te potius, ut dudum spoponderas, audiamus. Ita, inquit, fiat, Postumianus.

quod cum dixisset, paululum omnes conticuimus: dein cilicium, cui insederat, ad me propius admouit adque ita exorsus est.