Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Ante hoc triennium, quo tempore tibi, Sulpici, hinc abiens ualedixi, ubi Narbone nauem soluimus, quinto die portum Africae intrauimus: adeo prospera Dei nutu nauigatio fuit.

libuit animo adire Carthaginem, loca uisitare sanctorum et praecipue ad sepulchrum Cypriani martyris adorare. quinto decimo die ad portum regressi prouectique in altum, Alexandriam petentes, reluctante austro paene in Syrten inlati sumus: quod prouidi nautae cauentes iactis nauem anchoris sistunt.

sub oculis autem terra continens [*]( 1 quia om. V 2 uidimus B 3 erimo F, heremo AF 7 ego] seuerus F II absiate BMV: absit te AFv 8 ut puto om. V 9 nihilo V: nihil AFv 10 illtL F corr. ex illos 12 illum clementius V 14 haec om. Q 15 conpugit V pr. m.: conpungit V corr. m. 2 AFv II paene — destitutos om. B et 2 codd. Gisel. 16 destitutos] sequitur in AF et in edd. illum quondam tam amicum nobis tam amarum in nos esse potuisse, quae uerba cum V deleuimus 17 sponderas Q 18 Postum.] add. in V miniQ: Item seuerus 21 Ante] praemissum in V minio scriptum (ut saepe posthac) interlocutoria nomen Postumianus || tibi om. F 22 narbone AFMV: Narbona v II nauim v 25 quinto ..decimo F, fort. quinto ct dec. 27 syrten F: syrtim BM, syrtes AFv 28 iectis F )

155
erat, in quam scaphis egressi cum uacua humano cultu omnia cerneremus, ego studiosius explorandorum locorum gratia longius processi. tribus fere a litore milibus paruum tugurium inter harenas conspicio, cuius tectum, sicut Salustius ait, quasi carina nauis erat, contiguum terrae, satis firmis tabulatis constratum, non quod ibi uis imbrium ulla timeatur

— fuisse autem illic pluuiam, ne quando quidem auditum est —, sed quod uentorum ea uis est, ut si quando uel clementiore caelo aliquantulus spirare flatus coeperit, maius in illis terris quam in ullo mari naufragium sit. nulla ibi germina, sata nulla proueniunt, quippe instabili loco arentibus harenis ad omnem motum uentorum cedentibus.

uerum ubi auersa quaedam a mari promuntoria uentis resistunt, terra aliquantulum solidior herbam raram adque hispidam gignit: ea ouibus pabulum est satis utile. incolae lacte uiuunt: qui autem sollertiores sunt uel, ut ita dixerim, ditiores, hordeacio pane utuntur. ea ibi sola messis est, quae celeritate prouentus per naturam soli saeuientium uentorum casus euadere solet:

quippe fertur a die iacti seminis tricensimo die maturescere. consistere autem ibi homines non alia ratio facit, quam quod omnes a tributo liberi sunt. extrema siquidem Cyrenorum ora est, deserto illi contigua, quod inter Aegyptum et Africam interiacet, per quod olim Cato Caesarem fugiens duxit exercitum. [*]( 4 SaIL Jug. 18, 8 ) [*]( 1 in quas V, in qua A corr. BM II scafis V II uacua V: uacua ab AFc 2 studiosus F 3 millibus a littore v II harenas mei: arenas v 4 salustius] sic AFV 5 naues V || tabulatis AFV et corr. B: tabulis B pr. m. Mv || constructum M 7 ne fando quidem uir doctus in Actis erud. Lips. a. 1724 p. 278 8 esset V || clementiore caelo AV: clementior aecelo F, clementiori coelo v II aliquantulum A 10 ibi germina sata nullaARFMQ: ibi satae nulla V, ibi semina germina nulla 2 codd. Gisel. II proueniut V II in instabili Rosweydus (in Vito patrum lib. IV) qui bono libro usus est 12 uirum V II quadam V || promunctoria AF1, promun- taria Fl, promontoria edd. 13 raram herbam F 14 est pabulum AFv II autem V (s. I. sed eadem manu): om. -AFv 15 ordeacio F, hordeaceo A corr. et v 16 proucntus V manu posteriore in proueniens correctum 17 soli ed. Ald. et cod. Venet. (apud de Prato): solis codd. rell. et v II saeuientium scripsi: siue a uim V, siue aeris AFv inepte 18 iactati A II tricesimo AFv II maturascere A 19 a om. AFxv 20 cyrinorum V, cyrenarum AB, Cyrenacorum M, quae uera lectio uidetur II hora V - )

156