Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

inter eius recessus anachoreta esse aliqui ferebatur, quem diu multumque quaesitum uidere non potui, qui fere iam ante quinquaginta annos a conuersatione humana remotus nullo uestis usu, saetis corporis sui tectus, nuditatem suam diuino munere nesciebat.

hic quotiens eum religiosi uiri adire uoluerunt, cursu auia petens occursum uitabat humanum. uni tantummodo ferebatur se ante quinquennium praebuisse, qui credo [*]( 1 edentem ergo F 2 non referendis F 3 fatescente F 4 sunt Y: essent AFv II ieiunus V: ieiunii M, in ieiuniis AFv 5 cum ABFMV: tum v || hibicis Y (cui nomen est dorcas B et 1 cod. Gisel.) 6 stanti A corr. in astanti 7 bestia V: fera AFv 13 solitudinem Rosw. et Y: solitudincs AFv II constitutos F 17 Antonii AFv II hodie∗∗∗ F 19 deuersatus Y 20 iugum etiam A; sane etiam uel coniunctio desideratur, fort. rubrum m. uidi, nidi iugum etc. II montis AFV: montis adscendi v foeda interpolatione II cacumen Rosw. et v: summum cacumen AFv II est et Y: om. AFv 21 eius (non eius montis) V: huius AFlJ II aliquis AFv 22 dium V 23 ante iam F, iam om. A 24 usu sed A II saetis FY: setis Av 25 nesciebat BV: uestiebat AFv, cf. de Prato ad h. I. 26 occursum u. humanum Y: congressus u. humanos AFv )

170
potenti fide id obtinere promeruit : cui inter multa conloquia percontanti, cur homines tantopere uitaret, respondisse perhi-

betur, eum, qui ab hominibus frequentaretur, non posse ab angelis frequentari. unde non inmerito recepta opinione multorum fama uulgauerat, sanctum illum ab angelis uisitari.

ego autem a Sina monte digressus ad Nilum flumen regressus, cuius ripas frequentibus monasteriis consertas utraque ex parte lustraui. plerumque uidi, ut dudum dixeram, uno in loco habitare centenos, sed et bina et terna milia in isdem uiculis agere constabat.

nec sane ibi minorem putetis diuersantium in multitudine monachorum esse uirtutem, quam eorum esse cognouistis, qui se ab humanis coetibus remouerunt.

praecipua, ut iam dixeram, ibi uirtus et prima est oboedientia: neque aliter adueniens a monasterii abbate suscipitur, quam qui temptatus prius fuerit et probatus, nullum umquam recusaturus quamlibet arduum ac difficile indignumque toleratu abbatis imperium.