Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Erat etiam alterius anachoretae in illis regionibus nomen inlustre, qui in ea parte deserti, quae est Syenis, habitabat. hic cum primum se ad eremum contulisset, herbarum radicibus, quas praedulcis interdum et saporis eximii fert harena, uicturus, ignarus germinis eligendi nociua plerumque carpebat. nec erat facile uim radicum sapore discernere, quia omnia aeque dulcia erant, sed pleraque occultiore natura uirus letale cohibebant.

cum [*]( 1 ac lam. AFV: ct lam. v 3 mooit AFv 4 secuntur F 1\\ nam subinde reatitans V: nam praeiens et subinde restans AFv || subindeque resp. M 5 duceret Q 10 animaduertit AFv 14 desiderauerant Ald. 16 et gloriam M 18 inuisitatae Meursius 19 amminiculo F II circumiectus V 23 quae est syenis (synis V) BV: quae est Syenes Bosw., quae syenis (sienis A) iungitur AFv 24 contulisset et Fv || herbarum V: herbis herbarumque AFv, cf. I, 15, 2 25 praedulcis BY: praedulces AFfJ; caue tamen praedulcis, ut de Prato putat, pro genetiuo singul. numeri habeas p uixisset F in rasura m. 2 26 nociua Y: noxia AFv 27 saporS F corr. 28 erant V: om. AFfJ || loetale AF II cohibebant AV: habebant Fm. 2 (∗∗ h∗bebant pr. m.), continebant dett. )

169
ergo edentem uis interna torqueret et inmensis doloribus uitalia uniuersa quaterentur ac frequens uomitus cruciatibus non ferendis ipsam animae sedem stomacho iam fatiscente dissolueret, omnia penitus quae sunt edenda formidans septimum ieiunus diem spiritu deficiente ducebat, cum ad eum fera, cui ibicis est nomen, accessit.

huic propius adstanti fasciculum herbarum, quem collectum pridie adtingere non audebat, obiecit: sed bestia quae uirulenta erant ore discutiens, quae innoxia nouerat eligebat. ita uir sanctus eius exemplo quid edere, quid respuere deberet edoctus, et periculum famis euasit et herbarum uenena uitauit.

sed longum est, de omnibus, qui eremum incolunt, conperta nobis uel audita memorare. annum integrum et septem fere menses intra solitudinem constitutus exegi, magis uirtutis admirator alienae, quam quod ipse tam arduum adque difficile potuerim temptare propositum: saepius tamen cum sene illo, qui puteum et bouem habebat, habitaui.