Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

tua haec uirtus, Christe, tua sunt haec, Christe, miracula. etenim quae in tuo nomine operantur serui tui, tua sunt, et in hoc ingemescimus, quod maiestatem tuam ferae sentiunt, homines non uerentur.

Ne cui autem hoc incredibile forte uideatur, maiora memorabo. fides Christi adest me nihil fingere, neque incertis auctoribus uulgata narrabo, sed quae mihi per fideles uiros conperta sunt, explicabo.

habitant plerique in eremo sine ullis tabernaculis, quos anachoretas uocant. uiuunt herbarum radicibus: nullo umquam certo loco consistunt, ne ab hominibus uisitentur frequenter: quas nox coegerit, sedes habent.

ad quendam igitur hoc ritu adque hac lege uiuentem duo ex Nitria monachi, licet longe diuersa regione, tamen quia olim ipsis in monasterii conuersatione carus et familiaris fuisset, auditis eius uirtutibus, tetenderunt: quem diu multumque quaesitum tandem mense septimo reppererunt in extremo illo deserto, quod est Memphis contiguum, demorantem: quas ille solitudines iam per annos duodecim dicebatur habitare. qui licet omnium hominum uitaret occursum, tamen agnitos non refugit seque carissimis per triduum non negauit.