Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Haut longe ab eremo contigua Nilo multa sunt monasteria. habitant uno loco plerumque centeni: quibus summum ius est, [*]( 1 Terent. Andr. I, 1, 41., ) [*]( 2 parit odium F, odium parat V, deinde minio additum : et gallus 3 et postumianus (minio) ego V 4 aduorsus AF 5 consciuit AFV, em. Giselinus 6 eum (ante clerici) onu AVv 7 uitia illorum B 8 et mirantur F || et diligunt - arbitrantur om. F pr. m. 9 insani sunt V: insaniunt AFv 10 doctrina V: doctr. est AFv 11 neque V: non AFv 12 et om. Fpr. m. 13 ante BV et tres libri Gisel.: teste AFv II propositum ARFM, propositam abesse malis 1\\ exiguum MV: exigui AFv 14 descendere F 15 uoluntate V 16 inplecitum V 17 ad V: om. AFv 18 thebaidem BV: thebaidm AF, Thebaida v 19 uastae patentes AFV, uastae patentis edd.; ex his scripturis intellegitur uaste patentes restituendum esse, ut Vonckius in altero Traiectino scriptum inuenit 21 pauca perstringam BV: tamen pauca perstringam e pluribus AFv 22 aut longe V || sunt om. Fpr. m. 23 uno in loco AFM 1\\ pleri- que FV ) [*]( 11 )

162
abbatis imperio uiuere, nihil suo arbitrio agere, per omnia ad nutum illius potestatemque pendere. ex his si qui maiorem uirtutem mente conceperint, ut acturi solitariam uitam se ad eremum conferant, nonnisi permittente abbate discedunt. haec illorum prima uirtus est, parere alieno imperio.

transgressis ad eremum abbatis illius ordinatione panis uel quilibet cibus alius ministratur. casu per illos dies quibus illo adueneram cuidam, qui nuper ad eremum secesserat neque amplius ab hoc monasterio quam sex milibus tabernaculum sibi constituerat, panem abbas per duos pueros miserat, quorum maior habebat aetatis annos quindecim, minor duodecim erat.

his ergo inde redeuntibus aspis mirae magnitudinis fit obuiam, cuius occursu nihil perterriti, ubi ante pedes eorum uenit, quasi incantata carminibus caerula colla deposuit. minor e pueris manu adprehensam ac pallio inuolutam ferre coepit. dein monasterium quasi uictor ingressus in occursum fratrum, inspectantibus cunctis, captiuam bestiam resoluto pallio non sine iactantiae tumore deposuit.

sed cum infantium fidem adque uirtutem ceteri praedicarent, abbas ille altiore consilio, ne infirma aetas insolesceret, uirgis.utrumque conpescuit, multum obiurgatos, cur ipsi, quod per eos Dominus operatus fuerat, prodidissent. opus illud non suae fidei, sed diuinae fuisse uirtutis: discerent potius Deo in humilitate seruire, non in signis et uirtutibus gloriari, quia melior esset infirmitatis conscientia uirtutum uanitate.

Hoc ubi ille monachus audiuit, et periclitatos infantulos serpentis occursu et ipsos insuper multa uerbera uicto serpente meruisse, abbatem obsecrat ne sibi post haec panis ullus aut cibus aliqui mitteretur.

iamque octauus dies fuerat emensus, quo se homo Christi intra periculum famis ipse concluserat - arebant [*]( 1 abbatis V: sub abbatiB AFv II per om. AF 2 uirtute A 3 concnpierint F || aut acturi — ad erimum conferre V 4 illo discedunt A 7 quibus ad illos B 10 puerulos A 11 xv V || xn V: duodecim annis B, duodecennis AFM, duodennis., 12 perterritis F, sed s 2 m. adiecta 13 caerula FV: caerulea M, cerulea A 14 minoris pueri manu adprehensa ac p. inuoluta ferri coepit AFQ 15 deinde AFv 16 ezpectantibus FQ, spectantibus M II bestiolam A 19 altiori v 23 et non AFQ 24 uirtutium V 25 infantes F 27 posthac B 28 aliquis AFv II quod se V )

163
membra ieiunio, sed deficere mens caelo intenta non poterat:

corpus inedia fatiscebat, fides firma durabat-cmn interim admonitus abbas ille per spiritum ut discipulum uisitaret, pia sollicitudine cognoscere cupiens, qua uitae substantia fidelis aleretur, qui ministrari sibi panem ab homine noluisset, ad requirendum eum ipse proficiscitur.