Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Ego uero, inquam, etiam cum tu in Aegypto morareris, totus tecum semper animo et cogitatione uersabar, meque de te dies ac noctes cogitantem totum tua caritas possidebat, nedum modo me tibi aestimes puncto temporis defuturum, quominus ab ore tuo pendens te intuear, te audiam, tecum loquar, nullo penitus in secretum nostrum, quod nobis haec remotior cellula praestat, admisso. nam huius nostri, ut arbitror, Galli praesentiam non moleste feres, qui hoc aduentu tuo, ut uides, perinde adque ego triumphat gaudio. Recte plane, inquit Postumianus, in societate nostra Gallus iste retinebitur :

qui etsi mihi parum cognitus est, pro eo tamen, quod tibi est carissimus, non potest mihi non esse carus, maxime cum ex Martini sit disciplina. neque grauabor quamlibet conserte uobiscum, ut poscitis, fabulari, quippe cum propter hoc uenerim, ut me huius Sulpicii mei — me autem utraque manu conplectebatur — desiderio etiam uerbosus inpenderem.

Enimuero, inquam, satis probasti, quantum pius amor possit, qui nostri causa tot maria tantumque terrarum emensus a summo, ut ita dicam, solis egressu usque in eius occidua uenisti.