Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Cum in unum locum ego et Gallus conuenissemus, uir mihi et propter Martini memoriam — ex illius enim discipulis erat — et propter sua merita carissimus, interuenit nobis Postumianus meus, nostri causa ab Oriente, quo se ante triennium patriam relinquens contulerat, regressus.

conplexi hominem amantissimum exosculatique genua et pedes eius, cum uno adque altero spatio quasi obstupefacti, inuicem flentes prae gaudio, deambulassemus, expansis in terram ciliciis consedimus.

tum prior Postumianus me intuens ait: cum essem in remotis Aegypti locis, libuit ad mare usque procedere. nauem ibi onerariam inueni, quae cum mercibus Narbonam petens soluere parabat. eadem nocte mihi in somnis adstare uisus es et iniecta me manu trahere, ut nauem illam conscenderem. mox tenebras rumpente diluculo, cum eo loco, in quo quieueram, surrexissem, somnium meum ipse mecum reputans tanto tui desiderio subito correptus sum, ut nihil cunctatus nauem conscenderem. tricensimo die Massiliam adpulsus, inde huc decimo perueni: adeo prospera nauigatio piae [*]( 2 Incipit dialogus I. seueri de uita sci martini episcopi et confessoris V Inc. dialogus seueri F, Inc. liber secundus A 3 gallus V: gallus noster AFv 4 memoriam om. F pr. m. II discipulis enim F 5 karissimus A 9 quasi om. F [I prae V: om. AFv 10 expansis nos: spansis V\', iectis F, iactis Av 11 ait V et corr. F: om. AFlv II essem AFQV: essem inquit., II locis V: partibus M, om. AFv 12 libuit - procedere V: libuit — procederem F, libuit — ut procederem AF corr. et v soloece 11 nauimedd, item paulo post II ibi MV: illic AF, illinc v II inueniF: offendi AFv 14 astare in somnis mihi v II es et] est V 16 e loco BM, de eo loco ed. Ald. II mecum ipse A, ipse om. F 18 conscenderimBM II et tricesima ed.Lazii, trigesimoque cod. Berol. II massilia(— iae corr.)F 19 peruenerim libri; scripsimus perueni, quia nec asyndeton ut — con- )

153
adfuit uoluntati. tu modo, propter quem tot maria transnauigauimus, tantum terrae transcucurrimus, conplectendum fruendumque te remotis omnibus trade.