Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius, Vita Sancti Martini

Sub idem fere tempus ad episcopatum Turonicae ecclesiae petebatur: sed cum erui monasterio suo non facile posset, Rusticius quidam, unus e ciuibus, uxoris languore simulato ad genua illius prouolutus ut egrederetur obtinuit.

ita dispositis iam in itinere ciuium turbis, sub quadam custodia ad ciuitatem usque deducitur. [*]( 1 adsisterant V 2 expectaculum F 3 baptisma AFv 6 corpore esse exutum V 7 deputandumque FMQV: deputatumque Av It et om. A II excipisse V et paulo post excepitur 10 redditum om. 1 cod. Gisel. 11 primum V: primo AFv 12 ab hominibus F 16 sollicitus cum v II adstitessit V, restitisset F 17 ei V: e AFv 20 uiuescente F pr. m.: uiuiscente AF2Vv 21 lenteoque V 25 Eodem fere teinpore martinus ad AF 26 monasterio AQV: a monasterio Fv II facile non v II possit AF, sed in F posset ead. m. corr. y rusticius V: rusticua BM, ruritius A, ruricius Fv )

119
mirum in modum incredibilis multitudo non solum ex illo oppido, sed etiam ex uicinis urbibus ad suffragia ferenda conuenerat.

una omnium uoluntas, eadem uota eademque sententia, Martinum episcopatus esse dignissimum: felicem fore tali ecclesiam sacerdote. pauci tamen et nonnulli ex episcopis, qui ad constituendum antistitem fuerant euocati, impie repugnabant, dicentes scilicet, contemptibilem esse personam, indignum esse episcopatu hominem uultu despicabilem, ueste sordidum, crine deformem.

ita a populo sententiae sanioris haec illorum inrisa dementia est, qui inlustrem uirum dum uituperare cupiunt praedicabant. nec uero aliud his facere licuit, quam quod populus Domino uolente cogitabat. inter episcopos tamen qui adfuerant praecipue Defensor quidam dicitur restitisse: unde animaduersum est grauiter illum lectione prophetica tum notatum.

nam cum fortuito lector, cui legendi eo die officium erat, interclusus a populo defuisset, turbatis ministris, dum expectatur qui non aderat, unus e circumstantibus sumpto psalterio, quem primum uersum inuenit, arripuit.

psalmus autem hic erat: ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et defensorem. quo lecto clamor populi tollitur, pars diuersa confunditur.

adque ita habitum est, diuino nutu psalmum hunc lectum fuisse, ut testimonium operis sui Defensor audiret, qui ex ore infantium adque lactantium, in Martino Domini laude perfecta, et ostensus pariter et destructus esset inimicus.