Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius, Vita Sancti Martini

Nec multo post, dum agrum Lupicini cuiusdam honorati secundum saeculum uiri praeteriret, clamore et luctu turbae plangentis

excipitur, ad quam cum sollicitus adstitisset et quis esset hic fletus inquireret, indicatur unum ex familia seruulum laqueo sibi uitam extorsisse. quo cognito cellulam, in qua corpus iacebat, ingreditur, exclusisque omnibus turbis superstratus corpori aliquantisper orauit.

mox uiuescente uultu, marcescentibus oculis in ora illius defunctus erigitur: lentoque conamine enisus adsurgere, adprehensa beati uiri dextera in pedes constitit: adque ita cum eo usque ad uestibulum domus, turba omni inspectante, processit.