Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

ita redditus uitae, statim baptismum consecutus plures postea uixit annos, primusque apud nos Martini uirtutum uel materia uel testimonium fuit.

idem tamen referre erat solitus, se corpore exutum ad tribunal iudicis ductum deputandumque obscuris locis et uulgaribus turbis tristem excepisse sententiam: tum per duos angelos iudici fuisse suggestum, hunc esse pro quo Martinus oraret: ita per eosdem angelos se iussum reduci, et Martino redditum uitaeque pristinae restitutum.

ab hoc primum tempore beati uiri nomen enituit, ut qui sanctus iam ab omnibus habebatur, potens etiam et uere apostolicus haberetur.