Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius, Vita Sancti Martini

Cum iam Hilarius praeterisset, ita eum est uestigiis prosecutus: cumque ab eo gratissime fuisset susceptus, haut longe sibi ab oppido monasterium conlocauit, quo tempore se ei quidam catechumenus iunxit, cupiens sanctissimi uiri institui disciplinis: paucisque interpositis diebus languore correptus ui febrium laborabat.

ac tum Martinus forte discesserat: et cum per triduum defuisset, regressus exanime corpus inuenit: ita subita mors fuerat, ut absque baptismate humanis rebus excederet. corpus in medio positum tristi maerentium fratrum frequentabatur officio, cum Martinus flens et eiulans accurrit.

tum uero tota sanctum spiritum mente concipiens egredi cellulam, in qua corpus iacebat, ceteros iubet, ac foribus obseratis super exanimata defuncti fratris membra prosternitur. et cum aliquamdiu orationi incubuisset sen- . sissetque per spiritum Domini adesse uirtutem, erectus paululum et in defuncti ora defixus, orationis suae ac misericordiae Domini intrepidus expectabat euentum: uixque duarum fere horarum spatium intercesserat, uidet defunctum paulatim membris omnibus commoueri et laxatis in usum uidendi palpitare luminibus.

tum uero magna ad Dominum uoce conuersus gratias agens [*]( 2 eleborum A, elebori * (i ex corr.) F II ferunt nt uenenatum Å 3 cibum] add. in F m. 2 suum 4 pepulit B 7 profectus (profectusq. corr. m. 2) 8 ad urbem F 9 Cumque iam uel Cum uero (autem) iam dett. II eum e uestigio cod. Berol. (Vorstii), eum e uestigiis est pros. non- nuUi libri GiseZini; exspectares potius: ita eius uestigia est pros. Paulinus habet: Ergo legens praegressa pio uestigia cursu etc. 10 gratantissime fuisse A 12 instrui coll. Berol. 13 paucis quippe AF II correptus est (add. m. 2 et) ui F 14 at tum M II post triduum fuisset regressus M 15 exanime corpus AFM: c. exanime v II subito Fpr. m. 17 tum F 18 tota sanctom spiritum (spir. sanctum F) AFM: sanctum spir. tota v 22 erectus] hic redit V 24 aduentum A 25 uidet ABF1V: uidit F corr. et v, et uidit (uel cum uidit) dett. pauci; at u. Chron. I, 38, 4. )

118
cellulam clamore conpleuerat: quo audito qui pro foribus adstiterant statim inruunt. mirum spectaculum, quod uidebant uiuere, quem mortuum reliquissent.

ita redditus uitae, statim baptismum consecutus plures postea uixit annos, primusque apud nos Martini uirtutum uel materia uel testimonium fuit.

idem tamen referre erat solitus, se corpore exutum ad tribunal iudicis ductum deputandumque obscuris locis et uulgaribus turbis tristem excepisse sententiam: tum per duos angelos iudici fuisse suggestum, hunc esse pro quo Martinus oraret: ita per eosdem angelos se iussum reduci, et Martino redditum uitaeque pristinae restitutum.

ab hoc primum tempore beati uiri nomen enituit, ut qui sanctus iam ab omnibus habebatur, potens etiam et uere apostolicus haberetur.