Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius, Vita Sancti Martini

Igitur Martinus inde progressus cum Mediolanum praeterisset, diabolus in itinere, humana specie adsumpta, se ei obuiam tulit, quo tenderet quaerens. cumque id a Martino responsi accepisset, se quo Dominus uocaret intendere, ait ad eum:

quocumque ieris uel quaecumque temptaueris, diabolus tibi aduersabitur. tunc ei prophetica uoce respondens, Dominus mihi, inquit, adiutorest: non timebo, quid faciat mihi homo. statimque de conspectu eius inimicus euanuit.

itaque ut animo ac mente conceperat, matrem a gentilitatis absoluit errore, patre in malis perseuerante: plures tamen suo saluauit exemplo.

Dehinc cum haeresis Arriana per totum orbem et maxime intra Illyricum pullulasset, cum aduersus perfidiam sacerdotum solus paene acerrime repugnaret multisque suppliciis esset adfectus—nam et publice uirgis caesus est et ad extremum de ciuitate exire conpulsus — Italiam repetens, cum intra Gallias quoque discessu sancti Hilari, quem ad exilium haereticorum uis coegerat, turbatam ecclesiam comperisset, Mediolani sibi monasterium statuit. ibi quoque eumAuxentius, auctor et princeps Arrianorum, grauissime insectatus est, multisque adfectum iniuriis de ciuitate exturbauit. cedendum itaque tempori arbitratus ad

insulam, cui Gallinaria nomen est, secessit comite quodam [*]( 5 agere FMQ II adeo mei: om. v 6 ei BV: ab ÅFv 7 mediolanium V 8 itenere V (tales litterarum e et i in V confusiones posthac non omnes notabimus) II obuiam F 10 tendere M, eo tendere coni. de Prato 12 profiteca V II respondens — inquit BV: respondit AFv 13 homo mox statimque V II de MY: e AFv 14 ac AVi et F 15 a om AFv II —* peraenerantem V (patrem in malis pereenerantem reliquit F) 17 dehinc V: deindeAFc 18 cum adnersns — pugnaret Fin marg. m. 2 19 repugnaret BMF: pugnaret AFv 20 nam publice v 22 hilarii AFv et eorr. V || eii [limn — nirtntem] erectns (p. 117, 22): inclusa desunt in V, eum una scheda interciderit 27 cui gallinaria nomen est AFMQ: gallinariam nomine v )

117
presbytero, magnarum uirtutum uiro. hic aliquamdiu radicibus uixit herbarum: quo tempore helleborum, uenenatum, ut ferunt, gramen, in cibum sumpsit.

sed cum uim ueneni in se grassantis uicina iam morte sensisset, imminens periculum oratione repulit statimque omnis dolor fugatus est.

nec multo post, cum sancto Hilario comperisset regis paenitentia potestatem indultam fuisse redeundi, Romae ei temptauit occurrere profectusque ad urbem est.