Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Christus ego sum\\ tum ille, reuelante sibi spiritu, ut intellegeret diabolum esse, non Dominum, non se' inquit cIesus Dominus purpuratum nec diademate renidentem uenturum esse praedixit: ego Christum nisi in eo habitu formaque, qua passus est, nisi crucis stigmata praeferentem uenisse non credam .

ad hanc ille uocem statim ut fumus euanuit et cellulam tanto foetore conpleuit, ut indubia indicia relinqueret diabolum se fuisse. hoc itaque gestum, ut supra rettuli, ex ipsius Martini ore cognoui, ne quis forte existimet fabulosum.

Nam cum olim audita fide eius, uita adque uirtute desiderio illius aestuaremus, gratam nobis ad eum uidendum suscepimus peregrinationem: simul quia iam ardebat animus uitam illius scribere, partim ab ipso, in quantum ille interrogari potuit, sciscitati sumus, partim ab his, qui interfuerant uel sciebant, cognouimus.

quo quidem tempore credi non potest, qua me humilitate, qua benignitate susceperit, congratulatus plurimum et [*]( 1 Non BMV: Nec (neque) enim AFv II sub istis V 2 quadam F 3 prece V: praesc AF, prae se v II circumiecta (-tns 1 tn.) ipsa F || -qua V 7 cella A II adstetit V 8 multum BV: multumque AFv, mutumque aliquot libri Gisel. II ambo silentium AF II tunc v 10 terras AFM 11 nec quidquam responsi V s. I. II referret deest in V margine laesa 13 dubitas? crede MV, dubitas? cerne B 14 dominum MV: deum AFv 15 nec Y: et AFv II renidentem scripsi: renitentem libri 17 formamque V || proferentem Fv 19 et om. Y II faetore V 20 itaq. AFV: ita 11 || rettuli BMY: retulimus AFv 21 cognouimus A 22 ante uita in V et 8. I. add. 11 uirtute V: uirtutibus AFv 23 peregr. suscepimus AFv 25 illum interrogare potui B )

135
gauisus in Domino, quod tanti esset habitus a nobis, quem peregrinatione suscepta expeteremus.

miserum me — paene non audeo confiteri — cum me sancto conuiuio suo dignatus esset adhibere, aquam manibus nostris ipse obtulit, ad uesperum autem pedes ipse nobis abluit. nec reniti aut Contra ire constantia fuit: ita auctoritate illius oppressus sum, ut nefas putarem, si non adquieuissem.