Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

sermo autem illius non alius apud nos fuit, quam mundi inlecebras et saeculi onera relinquenda, ut Dominum Iesum liberi expeditique sequeremur: praestantissimumque nobis praesentium temporum inlustris uiri Paulini, cuius supra fecimus mentionem, exemplum ingerebat, qui summis opibus abiectis Christum secutus solus paene his temporibus euangelica praecepta conplesset: illum nobis sequendum, illum clamabat imitandum:

beatumque esse praesens saeculum tantae fidei uirtutisque documento, cum secundum sententiam Domini diues et possidens multa uendendo omnia et dando pauperibus, quod erat factu inpossibile, possibile fecisset exemplo.

iam uero in uerbis et confabulatione eius quanta grauitas, quanta dignitas erat! quam acer, quam efficax erat, quam in absoluendis scripturarum quaestionibus promptus et facilis!

et quia multos ad hanc partem incredulos scio, quippe quos uiderim me ipso etiam referente non credere, Iesum testor spemque communem me ex nullius umquam ore tantum scientiae, tantum [ingenii] boni et tam puri sermonis audisse. quamquam in Martini uirtutibus quantula est ista laudatio!

nisi quod mirum est homini inlitterato ne hanc quidem gratiam defuisse. [*]( 2 expeteremus V: expetissemus AFv soloece 3 esset BMV: est AFv II adhiberi Av 4 ipse om. V solus || ad uesperem A (non item Y) 5 ipse nobis pedes AFv II reniti ad hoc v 7 mundi V: mundi huius AFv 10 mentionem fecimos AFv, conunemorationem f. M 11 sequtus (sequutus corr.) Y 12 conplisset Y 13 illum (ante clam.) V 8. I. 14 documenta V (in Y litterae a et o saepe confusae sunt), documenta F pr. m. et Q 16 omnia Vpost dando 8. I. habet II factu F pr. m.: facta A, facto F corr. et V 18 acer BMV: alaeer AFv; illud firmat Paulinus II efficax erat quam Y: efficax quam AFQ, efficax et quam v 19 absolnendis BMV: exsoluendis AFv 23 tantum ingenii boni V, tantum ingenii, tam boni AFv, t. ingenii, tantum boni cod. Berol.; nos ingenii ut glossema inclusimus 24 quamquam AF: quam V 25 inletterato V\' )

136