Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

et quia de diabolo eiusdemque artibus sermo exortus est, non ab re uidetur, licet extrinsecus, referre quod gestum est, quia et quaedam in eo Martini uirtutum portio est et res digna miraculo recte memoriae mandabitur, in exemplum cauendi, si quid deinceps uspiam tale contigerit.

Clarus quidam, adulescens nobilissimus, mox presbyter, nunc felici beatus excessu, cum relictis omnibus se ad Martinum contulisset, breui tempore ad summum fidei uirtutumque omnium culmen enituit.

itaque cum haut longe sibi ab episcopi monasterio tabernaculum constituisset multique apud eum fratres commorarentur, iuuenis quidam ad eum Anatolius nomine, sub professione monachi omnem humilitatem adque innocentiam mentitus, accessit habitauitque aliquamdiu in commune cum ceteris.

dein procedente tempore angelos apud se loqui solere dicebat. cum fidem nullus adhiberet, signis quibusdam plerosque ad creden dum coartabat. postremo eo usque processit, ut inter se ac Deum nuntios discurrere praedicaret, iamque se unum ex profetis haberi uolebat. Clarus tamen nequaquam ad credendum cogi poterat.

ille ei iram Domini et praesentes plagas, cur sancto non crederet, comminari.