Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Frequenter autem diabolus, dum mille nocendi artibus sanctum uirum conabatur inludere, uisibilem se ei formis diuersissimis ingerebat. nam interdum in Iouis personam, plerumque Mercuri, saepe etiam se Veneris ac Mineruae transfiguratum uultibus offerebat: aduersus quem semper interritus signo se crucis et orationis auxilio protegebat.

audiebantur plerumque conuicia, quibus illum turba daemonum proteruis uocibus increpabat: sed omnia falsa et uana cognoscens non mouebatur obiectis.

testabantur etiam aliqui ex fratribus, audisse se daemonem proteruis Martinum uocibus increpantem, cur intra monasterium aliquos ex fratribus, qui olim baptismum diuersis erroribus perdidissent, conuersos postea recepisset, exponentem crimina singulorum:

Martinum diabolo repugnantem respondisse constanter, antiqua delicta melioris uitae conuersatione purgari, et per misericordiam Domini absoluendos esse peccatis, qui peccare desierint. contra dicente diabolo, non pertinere ad ueniam criminosos, et semel lapsis nullam a Domino praestari posse clementiam, tunc in hanc uocem fertur exclamasse Martinus:

si tu ipse, miserabilis , ab hominum insectatione desisteres et te factorum tuorum uel hoc tempore, cum dies iudicii in proximo est, paeniteret, ego tibi uere confisus in Domino Jesu Christo misericordiam pollicerer. [*]( 2 cornu adegisse BV (std V cornua degesse): cornu iniecisse AFv II multum AF II reddit F J) uideris AAlV: uideres F, uidens B, uidetis v, uiderit is de Prato; at iam Gisetinns ueram esse lectionem uideris perspexit, cf. si tanti tst, Madwgii gramm. lat. §. 340 not. 4 3 diabulo V et sic saepius iv hoc uoc. 5 si quotiens ABFQV: quotiens 2 libri G-is. et v; cf. I>tal. III, 6,1 II ante AFv 6 aut BMV: et Alrv 8 conaretur A 9 persona M 10 persaepe AFv II enim AF 12 audiebantur AFMIJV: audiebantur etiam v 15 se om. FQ 17 prodidissent maleboC de Prato 18 recipisset V 20 conuersione V et cod. Berol. 21 desierint BMV: desinerent AFv 23 praestari posse clem. BV: praestari clem. AF, clem. praestari v 24 o miserabilis AFv 27 Jesu. Christo Y: Christi AFv ) [*]( 9* )

132
o quam sancta de Domini pietate praesumptio, in qua etsi auctoritatem praestare non potuit, ostendit affectum.