Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius, Vita Sancti Martini

Constat autem etiam angelos ab eo plerumque uisos, ita ut conserto apud eum inuicem sermone loquerentur: diabolum uero ita conspicabilem et subiectum oculis habebat, ut siue se in propria substantia contineret, siue in diuersas figuras spiritalis nequitiae transtulisset, qualibet ab eo sub imagine uideretur.

quod cum diabolus sciret se effugere non posse, conuiciis eum frequenter urguebat, quia fallere non posset insidiis. quodam autem tempore cornu bouis cruentum in manu tenens cum ingenti fremitu cellulam eius inrupit, cruentamque ostendens dexteram et admisso recens scelere gaudens 'ubi est\' inquit, (Martine, uirtus tua? unum de tuis modo interfeci.

tunc ille conuocatis fratribus refert quid diabolus indicasset: sollicitos ire praecipit per cellulas singulorum, quisnam hoc casu adfectus fuisset. neminem quidem deesse de monachis, sed unum rusticum mercede conductum, ut uehiculo ligna deferret, isse ad siluam nuntiant. iubet igitur aliquos ire ei obuiam:

ita haut longe a monasterio iam paene exanimis inuenitur. extremum tamen spiritum trahens indicat fratribus causam mortis et uulneris: iunctis scilicet bubus dum [*]( 2 prandium V II nemo episc. V: episc. nemo AFv 4 pergerit Y 5 quidem primo V II inpetu A 8 dein AF 9 interficit V 11 inuicem apud eum AFv 12 ita V: tam AFv 13 spiritalis nequitiae BMV: spiritalesque (spiritualesque v) nequitias AFv 15 conuitiis AF II firequ. urguebat AV: urguebat (urgebat v) frequ. Fv 17 cornu. V (cornum corr.) 18 ostendens V: ostentans AFv 19 recenter F corr. || gaudens V: congaudens AFv II inquid V, item saepe alias 20 interfici V 21 sollicitosque M II ire de Prato: esse libri II praecepit AFv 22 fuisset adfectus AFv 25 ita ABFMQV: itaque v II hant] aut Y et sic saepe cUias 27 causam V et cod. Jurati: casum reU. et v; cf. Paulinus: Vulneris exponens causam etc. )

131
dissoluta. artius lora constringit, bouem sibi excusso capite inter inguina cornu adegisse. nec multo post uitam reddidit. uideris, quo iudicio Domini diabolo data fuerit haec potestas.

in Martino illud mirabile erat, quod non solum hoc, quod supra rettulimus, sed multa istius modi, si quotiens accidissent, longe antea praeuidebat aut sibi nuntiata fratribus indicabat.