Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

sed Martinus ubi ebibit, pateram presbytero suo tradidit, nullum scilicet existimans digniorem, qui post se prior biberet, nec integrum sibi fore, si aut regem ipsum aut eos, qui a rege erant proximi, presbytero praetulisset.

quod factum imperator omnesque qui tunc aderant ita admirati sunt, ut hoc ipsum eis, in quo contempti fuerant, [*]( 1 ut paene FQ, sed ut in F erasuni 3 uictoriae laetum V 4 orbis BMV: om. AFv 5 degenere V: degeneri AFv 1\\ inconstantiae regiae clientillae V 7 supplicandum regi AFv 10 imperatores ÃFV: duos imperatores F corr. et v II uitae V 11 sej hic margo in V laesa est, nec tamen se in eo uidetur fuisse 14 paenes V 17 conuiuiae V II autem om. Finrasura 18 ueluti AFv II summi itaque V 22 in V: om. AFv 25 ebebit V 27 post se prior biberet AB: possit prior bibere FQV, post se (oro. prior) biberet 2 codd. Gisel. et v ) [*]( 9 )

130
placeret. celeberrimumque per omne palatium fuit, fecisse Martinum in regis prandio, quod in infimorum iudicum conuiuiis nemo episcoporum fecisset.

eidemque Maximo longe ante praedixit futurum ut, si ad Italiam pergeret, quo ire cupiebat, bellum Valentiniano imperatori inferens, sciret se primo quidem impetu futurum esse uictorem, sed paruo post tempore esse periturum.

quod quidem ita uidimus. nam primo aduentu eius Valentinianus in fugam uersus est: deinde post annum fere resumptis uiribus captum intra Aquileiae muros Maximum interfecit.

Constat autem etiam angelos ab eo plerumque uisos, ita ut conserto apud eum inuicem sermone loquerentur: diabolum uero ita conspicabilem et subiectum oculis habebat, ut siue se in propria substantia contineret, siue in diuersas figuras spiritalis nequitiae transtulisset, qualibet ab eo sub imagine uideretur.