Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

quae res utique non perennem quidem, sed aliquantulum tamen conceptae spei fructum adferebat, quia et suam memoriam, licet incassum, propagabant, et propositis magnorum uirorum exemplis non parua aemulatio legentibus excitabatur. sed tamen nihil ad beatam illam aeternamque uitam (haec eorum cura pertinuit.

quid enim aut ipsis occasura cum saeculo scriptorum suorum gloria profuit? aut quid posteritas emolumenti tulit legendo Hectorem pugnantem aut Socraten philosophantem ? cum eos non solum imitari stultitia sit, sed non acerrime etiam inpugnare dementia: quippe qui humanam uitam praesentibus tantum actibus aestimantes spes suas fabulis, animas sepulcris dederint:

siquidem ad [*]( 2 appoli V 1\\ putaui A, putaram Vonck 3 ipsum Fcorr. m. 2 ex ipso II decidi B et aliquot Giselini libri: didici A Vv, decreui Fin ras. m. 2 II solycipmis V, soloecismos dett. 4 rerum umquam A 1\\ quit V et sic alias || ez his om. Fpr. m. 5 desuetudine V: dissuetudine AFQ, desitudine 2 codd. Gis. etv 7 subpresso F II edatur om. Fpr. m., datur V 8 et] aut de Prato 9 auctorem] additum in V: Vale frater in Christo uenerabilis; decus bonorum. sanctorumque omnium. Sequitur deinde in V: Incipit uita sancti martini episoopi et confessoris, in F legitur post praefationem (eap. 2 in.) : Inc. uita sci ac beatissimi patroni nostri Martini episcopi atque confessoris, in A eodem item loco: Inc. uita sci ac beatissimi Martini archiepiscopi turoniensis 10 mortalium AFQ 1\\ studio et gloriae (F gloria ut uidetur) saeculari AFV: studio gloriao saecularis 3 codd. Gisel. \'Studium h. J. notI ardorem animi et desideriuiu, sed litterarum exercitationem designat\' de Prato 11 quaesiuerunt AFv 12 uirorum V s. I. 13 utique om. A 14 suam BMV: sui AFQv 17 curam V 20 socraten V: socratem AFv 23 animas suas v Ii dederunt F II Si F corr. e Sed )

111
solam hominum memoriam se perpetuandos crediderunt, cum » hominis officium sit, perennem potius uitam quam perennem memoriam quaerere, non scribendo aut pugnando uel philosophando, sed pie sancte religioseque uiuendo.

qui quidem error humanus litteris traditus in tantum ualuit, ut multos plane aemulos uel inanis philosophiae uel stultae illius uirtutis inue--nerit.

unde facturus mihi operae pretium uideor, si uitam sanctissimi uiri, exemplo aliis mox futuram, perscripsero: quo utique ad ueram sapientiam et caelestem militiam diuinamque uirtutem legentes incitabuntur. in quo ita nostri quoque rationem commodi ducimus, ut non inanem ab hominibus memoriam, sed aeternum a Deo praemium exspectemus, quia etsi ipsi non ita uiximus, ut exemplo aliis esse possimus, dedimus tamen operam, ne is lateret qui esset imitandus.

igitur sancti Martini uitam scribere exordiar, ut se uel ante episcopatum uel in episcopatu gesserit, quamuis nequaquam ad omnia illius potuerim peruenire: adeo ea, in quibus ipse tantum sibi conscius fuit, nesciuntur, quia laudem ab hominibus non requirens, quantum in ipso fuit, omnes uirtutes suas latere uoluisset quamquam etiam ex his,

quae conperta nobis erant, plura omisimus, quia sufficere credidimus, si tantum excellentia notarentur: simul et legentibus consulendum fuit, ne quod his pareret copia congesta fastidium.

obsecro autem eos qui lecturi sunt, ut fidem dictis adhibeant, neque me quicquam nisi conpertum et probatum scripsisse arbitrentur: alioquin tacere quam falsa dicere maluissem.