Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Ceterum Ithacius uidens, quam inuidiosum sibi apud episcopos foret, ai accusator etiam postremis rerum capitalium iudiciis astitisset - etenim iterari iudicium necesse erat - subtrahit se cognitioni, frustra callidus iam scelere perfecto.

ac tum per Maximum accusator apponitur Patricius quidam, fisci patronus. ita eo insistente Priscillianus capitis damnatus est, unaque cum eo Felicissimus et Armenius, qui nuper a catholicis, cum essent clerici, Priscillianum secuti desciuerant.

Latronianus quoque et Euchrotia gladio perempti. Instantius, quem superius ab episcopis damnatum diximus, in Sylinancim insulam, quae ultra Britannias sita est, deportatus.

itum deinde in reliquos sequentibus iudiciis, damnatique Asariuus et Aurelius diaconus gladio, Tiberianus ademptis bonis in Sylinancim insulam datus. Tertullus, Potamius et Iohannes, tamquam uiliores personae et digni misericordia, quia ante quaestionem se ac socios prodidissent, temporario exilio intra Gallias relegati.

hoc fere modo homines luce indignissimi pessimo exemplo necati aut exiliis multati : quod initio iure iudiciorum et egregio publico defensum postea Ithacius iurgiis sollicitatus, ad postremum conuictus, in eos retorquebat, quorum id mandato et consiliis effecerat ; solus tamen omnium episcopatu detrusus.

nam Ydacius, licet minus nocens, sponte se episcopatu abdicauerat: sapienter id et uerecunde, nisi postea. amissum locum repetere temptasset.

ceterum Priscilliano occiso, non solum non repressa est haeresis, quae illo auctore proruperat, sed confirmata. latius propaga1;a est. namque sectatores eius, qui eum prius ut sanctum honorauerant, postea ut martyrem colere coeperunt.

peremptorum corpora ad Hispanias relata magnisque obsequiis celebrata eorum funera: [*]( 2 a.ccusator P: accusa.to b 4 callidua P, ut coni. Bernays: calido b II actũ P, At tum b 7 cum essent om. b 10 splinanci insulam P: Sylinam insulam b; paulo infra P item habet syUnancr 11 britannias P: Britanniam b ; cf. 11, 46, 3 12 asariuus P (non asaricius) : Asarinus b 13 delatus Vallarsius; at cf. II, 39, 7 dantur exilio et II, 1,6 morti dedisaent 16 homines licet Iuce Bernays p. 18 n. 82. 19 iurgiis sollicitatus Bernays: in iurgiis solitus Pb, fort. iurgiiB sollicitus cĮ: II, 18, 3 21 nam Ida.cius Sigonius: nàydatius (ut tamen etiam nardatiM legere possis, uårgula super na erasa) F, Nardacius b 22 uerecundię P 25 fort. confirmata. et latiua )

105
quin et iurare per Priscillianum summa religio putabatur. at inter nostros perpetuum discordiarum bellum exarserat, quod iam per quindecim annos foedis dissensionibus agitatum nullo modo sopiri poterat.

et nunc, cum maxime discordiis episcoporum omnia turbari ac misceri cernerentur cunctaque per eos odio aut gratia, metu, inconstantia, inuidia, factione, libidine, auaritia, arrogantia, somno, desidia deprauata, postremo plures aduersum paucos bene consulentes insanis consiliis et pertinacibus studiis certabant:

inter haec plebs Dei et optimus unus quisque probro atque ludibrio habebatur. [*]( 1 at P, ut coni. de Prato: ac b . 3 fcdis disscntionibus P 4 et tunc de Prato 5 omnia om. P, post misceri habet b II ac de Prajo: aut Pb 7 somno deest in edcl. compluribus II deprauata P: essen. deprauata b 9 optimus quisque b 10 P subscriptione caret.)