Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

at contra alii et Titus ipse euertendum in primis templum censebant, quo plenius Iudaeorum et Christianorum religio tolleretur: quippe has religiones, licet contrarias sibi, isdem tamen ab auctoribus profectas; Christianos ex Iudaeis extitisse: radice sublata stirpem facile perituram.

ita Dei nutu accensis omnium animis templum dirutum, abhinc annos trecentos triginta et unum. atque haec ultima templi euersio et postrema Iudaeorum captiuitas, qua extorres . patria per orbem terrarum dispersi cernuntur , cotidie mundo testimonio sunt, non ob aliud eos quam ob illatas Christo impias manus fuisse punitos. nam saepe alias, cum propter peccata captiuitatibus traderentur, numquam tamen ultra LXX annos seruitutis poenam pependerunt.

Interiecto dein tempore Domitianus, Vespasiani filius, persecutus est Christianos. quo tempore Iohannem apostolum atque euangelistam in Pathmum insulam relegauit: ubi ille arcanis sibi mysteriis reuelatis librum sacrae Apocalypsis, qui quidem a plerisque aut stulte aut impie non recipitur, conscriptum edidit. non multo deinde interuallo tertia persecutio per Traianum fuit.

qui cum tormentis et quaestionibus nihil in Christianis morte aut poena dignum repperisset, saeuiri in eos ultrauetuit.

sub Adriano deinde Iudaei rebellare uoluerunt, Syriam ac Palaestinam [*]( 2 farisaei P 5 C b: om. P; C milia habet Eusebius, τρεϊς μvριάδας Syneellus, ad C milia Drusius secundum Josephum 8 oportere P: deberi b, debere de Prato quasi ex codice 9 perenne P 11 templum in primis b II penitiue coni Bernays p. 57; at u. ad 1, 35, 9 13 hisdem P II ab hic addidit de Prato, ante isdem Sigonius 17 quae P 18 patria P, non patriae, ut ait de Prato 23 deinde b 24 Joannem b 25 Patmum Drusius II archanis P )

86
diripere conati: misso exercitu subacti sunt. qua tempestate Adrianus, existimans se Christianam fidem loci iniuria perempturum, et in templo et loco Dominicae passionis daemonum simulacra constituit.

et quia Christiani ex Iudaeis potissimum putabantur — namque tum Hierosolymae non nisi ex circumcisione habebat ecclesia sacerdotem — militum cohortem custodias in perpetuum agitare iussit, quae Iudaeos omnes Hierosolymae aditu arceret.