Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Igitur post excessum Neronis Galba. imperium rapuit: mox Otho Galba interfecto occupauit.

tum Vitellius e Gallia fretus exercitibus, quibus praeerat, urbem ingressus, Othone interfecto summam rerum usurpauit. quae posteaquam ad Vespasianum delata, licet malo exemplo, bono tamen affectu rei publicae ab improbis uindicandae, cum Hierosolymam obsideret, sumit imperium et, ut mos est, diademate capiti imposito ab exercitu consalutatus. Titum filium Caesarem facit: eidem pars copiarum et obsidendae Hierosolymae negotium datum.

Vespasianus Romam profectus, summo fauore senatus et populi receptus, cum se Vitellius interfecisset, imperium confirmauit. interea Iudaei obsidione clausi, quia nulla neque pacis neque deditionis copia dabatur, ad extremum fame interibant, passimque uiae oppleri cadaueribus coepere, uicto iam officio humandi: quin omnia nefanda esca super ausi ne humanis quidem corporibus pepercerunt, nisi quae eiusmodi alimentis tabes praeripuerat.

igitur defessis defensoribus irrupere Romani. ac tum forte in diem Paschae omnis ex agris aliisque Iudaeae oppidis multitudo conuenerat: [*]( 8 Apocal. 13, 3. ) [*]( 1 Festi] a Josepho uocatur Gessius Floras, ab Eusebio Cestios FL 4 Nero P, ut coni. Giselinus: uero b 6 non repertum (sic ñreptù.) P: interemptum b; sententiam diuinauerat TUlemont proponens irrepertum 8 ei\' P: fort. 08, i e. esse: II et Sigonius: uel (per comp.) P, ut b 12 Tunc b II in Gallias Pb, ex Galliis Sigonius, in Galliis. Is fretus Vonck 13 excercitibus P 14 postea malebat de Prato 15 R. P. P 18 consalutatus P: Imperator consalutatus b 21 sibi confirmanit de Prato 22 obsidioni P 23 interiebant P haud scio an recte 25 esca super P: insuper b ; cf. Bernays p. 59 n. 79 )

85
nimirum ita Deo placitum, ut eo tempore, quo Dominum cruci aftixerat, gens impia internecioni daretur.

Pharisaei aliquantisper pro templo acerrime restiterunt, donec obstinatis ad mortem animis ultro se subiectis ignibus intulerunt. numerus peremptorum ad undecies centena milia refertur, capta uero C milia ac uenundata.

fertur Titus adhibito consilio prius deliberasse, an templum tanti operis euerteret. etenim nonnullis uidebatur, aedem sacratam ultra omnia mortalia illustrem non oportere deleri, quae seruata modestiae Romanae testimonium, diruta perennem crudelitatis notam praeberet.