Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

in uentre aereo tertium regnum portendi pronuntiatur, atque impletum uidemus, siquidemAlexander ereptumPersisimperiumMacedoniae uindicauit.

crura ferrea imperium quartum, idque Romanum intellegitur, omnibus ante regnis ualidissimum. pedes uero partim ferrei, partim fictiles diuidendum esse Romanum regnum, ita ut numquam inter se coёa.t, praefigurant: quod aeque impletum est, siquidem cum non ab uno imperatore, sed etiam a pluribus semperque inter se armis aut studiis dissentientibus res Romana administretur.

demque commisceri testum atque ferrum numquam inter se coeunte materie commixtiones humani generis futurae a se inuicem dissidentes significantur, siquidem Romanum solum ab exteris gentibus aut rebellibus occupatum aut dedentibus se per [*]( 2 Danieli b 4 accersitur b II per Dominum b 5 refert de Prato (idem regi scribens): refertur P (uisio regis refertur solutioque 6) 7 pectore addendum esse uidit Drusius, cf. u. 15 et Dan. 2, 32. 9 partim b: om. P 10 se addidit Giselinua; confasum inter se Vorstius 11 abscisus P 18 atque P: idque b 24 siquidem iam non .. administratnr b II fort. sed iam a pluribus 26 denique quod commiecentur Bernays p. 28 not. 48 27 coeunte materia Bernays, coeuntS materig P 29 rebelli P II se per pacis speciem Sigonius: semper pacis speciS P )

59
pacis speciem traditum constet, exercitibusque nostris, urbibus atque prouinciis permixtas barbaras nationes, et praecipue Iudaeos, inter nos degere nec tamen in mores nostros transire uideamus. atque haec esse postrema prophetae annuntiant.

in lapide uero sine manibus abscisso, quiaurum, argentum, aes, ferrum testumque comminuit, Christi figura est. is enim non conditione humana editus, siquidem non ex uoluntate uiri, sed ex Deo natus est, mundum istum, in quo sunt regna terrarum, in nihilum rediget regnumque aliud incorruptum atque perpetuum, id est futurum saeculum, quod sanctis paratum est, confirmabit.

de quo uno adhuc quorumdam fides in ambiguo est, non credentium de futuris, cum de praeteritis conuincantur. igitur Daniel multis a rege muneribus donatus, praefectus Babyloniae atque omni imperio, in summis honoribus habebatur. eius suffragio Annanias, Azarias et Misael ad summam aeque dignitatem et potestatem prouecti.

eodem fere tempore praeclara Ezechielis prophetia extitit, reuelato ei futurorum et resurrectionis mysterio. extat liber magni operis et cum cura legendus.