Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Tum Herodes alienigena, Antipatri Ascalonitae filius, regnum Iudaeae a senatu et populo Romano petiit accepitque. hunc primum Iudaei externum regem coeperunt habere. etenim iam aduentante Christo necesse erat secundum uaticinia prophetarum suis eos ducibus priuari, ne quid ultra Christum expectarent.

sub hoc Herode, anno imperii eius tertio et xxx, Christus natus est Sabino et Rufino consulibus, vm Kai. Ianuarias.

uerum haec, quae euangeliis ac deinceps Apostolorum actibus continentur, attingere non ausus, ne quid forma praecisi operis rerum dignitatibus deminueret, reliqua exequar.

Herodes post natiuitatem Domini regnauit annos IIII: nam omne imperii eius tempus vu et xxx anni fuerunt. postque eum Archelaus tetrarcha annis VIIII, Herodes annis xx et IIII.

hoc regnante, anno regni eius octauo et decimo, Dominus cruci fixus est FuSo Gemino et Rubellio Gemmo consulibus: a quo tempore usque in Stiliconem consulem sunt anni CCCLXXII.

Apostolorum actus Lucas edidit usque in tempus, quo Paulus Romam deductus est Nerone imperante: qui non dicam regum, sed omnium hominum et uel inmanium bestiarum sordidissimus dignus extitit, qui persecutionem primus inciperet: nescio an et postremus explerit, siquidem opinione multorum receptum sit, ipsum ante Antichristum uenturum.

huius uitia ut plenius exponerem res admonebat, nisi non esset huius operis tam uasta ingredi: id tantum annotasse contentus sum, hunc per omnia foedissima et crudelissima eo processisse, ut matrem interficeret, post etiam Pythagorae cuidam in modum sollemnium coniugiorum [*]( 28 ex Tac. Ann. 15, 37. ) [*]( 1 IIII et xx Sigonim 2 bella b 7 sub 6: sed P 12 deminuerit P, diminueret b 14 postq. eum\'P: post quem b 15 annis xx P: an. xx b, annos xx complures edd. posteriores II eius P: om. b 16 fusio P: Fusio b II rebellio P, em. de Prato et iam ante evm Joh. Clericus 17 a om. P II atilliconem P 18 CCCLXYII Sigonius 22 persecutionem P: perNecutionem in Christianos b 23 explebit Giselinus; immo expleturus sit II receptus P 24 ante Antichristum de Prato (lectione in P non cognita): antecristum P, Antichriatum b; cf. Dial. II, 14 26 fedissima P 28 phytagorae P II sollempniorum P )

83
denuberet; inditumque imperatori flammeum; dos et genialis torus et faces nuptiales, cuncta denique, quae uelinfeminis non sine uerecundia conspiciuntur, spectata.