Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Igitur post Ionatham Simon frater eius, ut supra dictum est, Hebraeis praefuit iure pontificis. id enim ei tum et a suis et a populo Romano honori%delatum.

hic cum secundo Demetrii regis anno ciuibus praeesse coepisset, post octo annos insidiis Ptolemaei circumuentus occubuit. huic Iohannes filius successit. qui cum aduersum Hyrcanos, gentem ualidissimam, egregie pugnasset, Hyrcani cognomen accepit. mortuus est annos VI et xx rerum potitus.

post hunc Aristobulus pontifex substitutus primus omnium post captiuitatem regium nomen assumpsit capitique diadema imposuit. exacto anno diem functus est.

Alexander deinde filius eius, rex pariter et pontifex fuit, regnauit annos VII et xx: in cuius actibus nihil praeter crudelitatem memoria dignum repperi. hic cum Aristobulum et Hyrcanum paruos filios reliquisset, Salina siue Alexandra uxor eius regnum per nouem annos tenuit.

post huius obitum foeda inter fratres de regno certamina. ac primum Hyrcanus imperium obtinebat: mox ab Aristobulo fratre pulsus confugit ad Pompeium, qui tum Mitridatico bello confecto pacataque Armenia et Ponto uictor omnium gentium, quas adierat, introrsum pergere et uicina quaeque Romano imperio adiungere cupiens, causas belli et materiam uincendi quaerebat. igitur Hyrcanum libens excepit ductuque eius Iudaeos aggreditur:

urbe capta atque eruta templo pepercit. Aristobulum uinctum Romam mittit, Hyrcano ius pontificatus restituit: impositoludaeis stipendio procuratorem eis Antipatrum quendam [*]( 5 Jonathan b II symon P 6 id enim;- populo scripsi: et id enim et tnti et a suis et a populo P, id enim ei tum a suis, tum et a populo b (Dru- stus: a regibus eius loco quod est a populo Ro.) 8 ptolomei P 11 annos vi et xx r. potitus Qiselinus : anno vr et xx rerum potitus est P 12 aristobolus P 15 filius] \'immo frater, ut ex Josepho liqueV dePrato 18 Salina P, ut coni. Brusius: Solina b n alexandria P 19 prim\'ū (t. e. primusum) P 20 moi aristobolo P 23 aderat P II introrsum P: ultrorsum b 24 nincendi P: incendii aliquot edd. recentt. 25 excipit malebat de Prato 26 ernta P: arce b II uinctum Sigonius : nictum P, cf. Jos. Ant. 14, 8. Flor. 1, 41, 30 etc. 27 impositoque b 28 ascolonitem P, itemp. 82, 3 ascolonitae ) [*]( .. 6 )

82
Ascalonitem praeposuit.

Hyrcanus quattuor et triginta annos rerum potitus, dum aduersum Parthos bellum gerit, capitur.