Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Demetrius regnum indeptus Ionatham benigne habuit, foedus cum eo fecit, Iudaeos legibus suis reddidit. interea Tryphon, qui partium Alexandri fuerat, praefectus Syriae regno ∗ ∗ ∗ eum bello prohibiturus. contra Ionatha in proelium descendit, terribilis XL milium exercitu.

Tryphon, ubi se imparem cernit, pacem simulat, receptumque. in amicitiam inuitatumque Ptolemaidam interfecit. post Ionatham summa rerum ad Simonem fratrem defertur. is funus fratris magnifice curauit septemque illas pyramidas nobilissimi operis extraxit, in quibus et fratrum et patris ossa condidit.

tum Demetrius, refecto cum Iudaeis foedere, contemplatione cladis a Tryphone illatae — nam post Ionathae necem urbes eorum atque agros bello uastauerat — annua eis uectigalia in perpetuum remittit: etenim usque ad id tempus regibus Syriae, nisi cum armis restiterunt, stipendium pensitauerant.

id gestum Demetrii regis anno secundo, quod ideo [*]( 1 eo pręlio uincitur ptolomeus . cadit alexander nincitur paulo post P, eo proelio uincitur Ptolemaeus, cadit Alexander. Vincitur Ptolemaeus, et paulo post b; secuti sumus emendationem G. Bichteri, nisi quod ille secutldum editionem principem et ante paulo addidit 2 interfectus P: interficitur b 3 implerisque P 4 Jonathan b 5 iudas P jj 5 et 8 trifon P 6 regno] hic quaedam intercidisse critici recte intellexerunt; nec tamen sufficit cum Hieronymo de Prato inhiabat supplere; nam apparet plura deesse et uerba eum bello prohibiturus non ad sententiam. Requentem, sed ad priorem pertinere. Ex Maccab. I, 12, 39 sq., \'xal ξζη̄τησε Τρύϕωv βασιλεύσαι rfjg lAalag xal περιϑεσϑαι ro δuιδημσ xαί εχτεῑvαι xEiea ὲπιιι \' Avlοχοv τόv βασιλέα\' xal ὲϕοβη̄ϑη μὴ ποτε οὐx αὐτὸv \'Ιωvi\'ιϑαv xal μὴ ποτε πολεμήσ xαìal ξζὴτει πóροv Toli σvλλαfitTv τόv \'Ιωváϑαν xal áπολέσαι avrov, xal áπáρας ὴλϑεν tlg Βαιϑσάν \' lacuna sic fere explenda uidetur: regno [Asiae inhians, ueritus ne Jonatha sibi arma inferret, profectus est Baethsan] eum bello prohibiturus. contra Jonatha ete. 7 ionatha (cum apice super syllaba tha) P: Jonathan b 8 milium b: milib; P 9 ptolomaidam P, Ptolemaidem Drusius, nisi malis Ptolemaida 10 interficit malebat de Prato II Jonathan b II symonem P 12 in quibus matris et fratrum de Prato; immo potius et fratrum et matris et patris, cf. Maccab. I, 13, 28 14 trifonQ P 16 eis Giselinus: eius P II imperpetuum P 17 restiterunt P: resisterent b )

81
signauimus, quia usque in hunc annum per tempora Asianorum regum cucurrimus, ut ratio temporum digesta luceret.

nunc autem per tempora eorum, qui Iudaeis uel pontifices uel reges fuerunt, usque ad Christi natiuitatem rerum ordinem digeremus.