Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Dum haec intra Iudaeam geruntur, adolescens quidam Rhodi educatus, nomine Alexander, Antiochi se esse filium dictitans, quod falsum erat, adiutus opibus Ptolemaei regis Alexandrini, in Syriam cum exercitu uenit: Demetrium bello superatum occidit, cum regnasset annos XII.

hic Alexander, priusquam aduersus Demetrium confligeret, foedus cum Ionatha fecerat eumque ueste purpurea et insignibus regiis donauerat. ob quod eum Ionatha auxiliis iuuerat uictoque Demetrio primus omnium congratulatum occurrerat. neque postea Alexander datam fidem corrupit.

ita quinquennio, quo rerum potitus est, res Iudaeorum tranquillae fuerunt. igitur Demetrius Demetrii filius, qui post mortem patris Cretam confugerat, hortante Lasthene Cretensium duce, regnum patrium bello repetens, impar uiribus Ptolemaeum Philometorem regem Aegypti, Alexandri socerum, iam tum genero infestum, ut sibi sit auxilio, implorat.

ille uero non tam supplicis precibus quam spe Syriae occupandae illectus copias cum eo iungit, ac filiam Alexandro nuptam dat Demetrio. [*]( 4 I Macc. 9. 29 I Maoc. 11. ) [*]( 4 alchimum P (et sic deinceps), em. Giselinus 8 usi P: sunt usi b II in locum occisi Judae Sigonius 9 Ionathan b 10 sotio P 17 ptolomei P 21 Jonathas b 22 iuuit.. occurrit coni. de Prato 23 corrupit P: uiolauit b 25 Demetrius addidit Sigonius 26 lastene P 27 ptolomeum phylometorem P )

80
aduersus hos Alexander acie confligit. eo proelio Ptolemaeus cadit, Alexander uincitur:

paulo post interfectus, cum regnasset annos quinque uel, ut in plerisque auctoribus repperi, nouem.