Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

aduersum hos ludas ualidissimam suorum aciem obiecit. ita opus sacrae aedis curatum templumque muro circumdatum, constitutique qui perpetuum praesidium armati agitarent.

at Lysias multiplicato exercitu in Iudaeam regressus rursum uincitur, magna clade exercitus et auxiliorum, quae ei a ciuitatibus missa in bello conspirauerant.

interea Antiochus, quem in Persidem profectum supra memorauimus, oppidum Elymum, regionis illius opulentissimum, fanumque ibi situm multo auro refertum, diripere conatus, confluente undique ad defensio* aem loci multitudine fugatus: insuper nuntium accepit, res [uel] a Lysia [uel a Lysimacho] inprospere gestas.

ita ex maerore animi corporis morbo incubuit. sed cum internis doloribus angeretur, reminiscens malorum, quibus populum Dei uexauerat, merito sibi illa accidisse confitebatur. deinde post paucos dies moritur, cum regnasset annos undecim. Antiocho filio regnum reliquit, cui Eupator nomen fuit.

Ea tempestate ludas Syros in arce positos obsidebat. qui cum fame atque inopia afficerentur, missis ad regem nuntiis praesidium implorant. ita Eupator cum centum milibus et equitum uiginti milibus suis subsidio uenit, praeeuntibus aciem cum ingenti terrore elefantis.