Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

ac primo impetu magnum Iudaeis terrorem intulerunt. tum ludas cunctis desperantibus suos adhortatus, forti animo descenderent in proelium: Deo fretis nihil inuictum fore: saepe antea a paucioribus aduersum plures bene pugnatum.

ieiunio indicto celebratoque sacrificio in aciem descensum: fusae hostium copiae, ludas castris potitus multumque ibi auri et Tyriarum opum repertum. namque ex Syria negotiatores nihil de uictoria dubitantes, regium exercitum secuti spe captiuos mercandi, praedae fuere.

haec ubi Lysiae ex nuntiis comperta, maiore cura copias parat annoque post immani exercitu Iudaeos aggreditur: uictus Antiochiam se recepit.

ludas pulsis hostibus Hierosolymam regressus purgare templum et restituere animum intendit, quod euersum ab Antiocho profanatumque a gentibus foedam sui speciem praebebat.

sed Syris arcem tenentibus, quae continua templo et loci natura superior [*]( 28 I Macc. 4. ) [*]( 1 duces duos malebat de Prato, et deinde aoxilia 8 inueterate P 12 regis P 15 lisyas P, item infra u. 25 lisyae II delegitur P 16 Doronem cum Sigonio aut delendum est aut scribendtm Ptolemaeum Dorymenis fllium; cf. Maccab. 3, 38 et Jos. Antiq. 12,11 21 in aeię P 27 uictus P: uictus denuo b 31 contigua Drusius probabiliter, ut est II, 34, 2 et Dial. 3,10 contigua flumini.. habitacula )

78
atque inexpugnabilis erat, adiri subiecta non poterant, crebris eruptionibus prohibentibus.