Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

uiderat rex per soporem imaginem capite aureo, pectore brachiisque argenteis, uentre et femoribus aereis, cruribus ferreis, quae in pedes partim ferreos, partim fictiles desinebat: sed ferrum atque testum inter se confusum coire non poterat. ad extremum imaginem lapis sine manibus abscissus proterebat, redactaque omnia in puluerem uento ablata.

Igitur secundum prophetae interpretationem imago uisa figuram mundi gerit.

caput aureum Chaldaeorum imperium est, siquidem id primum et opulentissimum fuisse accepimus.

pectus et brachia argentea secundum regnum annuntiant: Cyrus enim uictis Chaldaeis atque Medis imperium ad Persas contulit.

in uentre aereo tertium regnum portendi pronuntiatur, atque impletum uidemus, siquidemAlexander ereptumPersisimperiumMacedoniae uindicauit.