Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

, ut inter maiores natu resideret, delatum. igitur separari accusatores iubet: unumquemque ex eis interrogat, sub cuius generis arbore adulteram deprehendisset. ex uarietate responsi falsitas deprehensa: Susanna absoluta, presbyteri, qui innocenti periculum creauerant, capite damnati.

Ea tempestate Nabuchodonosor somnium uidit, mysterio futurorum mirabile. cuius interpretationem cum per se non posset euoluere, ascitis ad interpretandum Chaldaeis quique magicis artibus extisque hostiarum scire occulta et futura praecinere uidebantur, mox ueritus, ne more hominum non uera, sed placita regi ex somnio coniectarent, uisa subprimit poscitque ab eis, ut, si uera in iis diuinatio esset, somnium ipsum sibi dicerent: tum demum interpretationi eorum crediturum, si prius enuntiando somnium artis periculum fecissent.

illi uero tantam molem abnuentes, non esse id humanae opis confitebantur. rex motus, cur falsa diuinandi professione homines erroribus illuderent, cum astricti praesenti negotio nihil scire se confiterentur: ita edicto regis in eos [*]( 18 Dan. 2. ) [*]( 1 tempus BQS I snsaanna P 2 cuidam de Prato: quaedam P II Joachim b, Joacim Drusius 3 presbiteris P et sic deincepa 4 hiadem P 5 dephensfls P 7 snssanna dampnatur P 9 innocenter P: inno- centem edd. II reduci scripsi: reduce P, reducere b 13 Danieli b, item p. 68, 2 14 unumquemque de Prato: unumque Pb 17 dampnati P 18 misterio P 20 quique Drusitu: qui Pb, cf. Dan. 2, 2 et 2, 10 22 ueritur P 23 poscitque nos: poposcitque Pb II in his Pb 27 car P: quod b )

58
animaduersum palamque omnes huius artis interficiebantur.

quod ubi Danielo compertum, regis proximum appellat: enuntiationem 80mnii interpretationemque eius pollicetur.

res ad regem defertur: Daniel arcessitur. iam reuelato sibi per Deum mysterio uisa regis refert absoluitque. sed res postulat, uti regis somnium et interpretationem prophetae et consequentium fidem exponamus.