Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Per idem tempus fere, cum Abraham esset iam! centum annorum, Isaac filius natus est. tum ancillam, de qua Abraham filium susceperat, Sara expulit: quae habitasse in deserto una cum filio et praesidio Dei defensa traditur.

nec multum post Deus Abrahae fidem temptans immolandum sibi a patre filium Isaac poscit. quem ille non cunctatus offerre, cum arae puerum superposuisset gladiumque educeret, uox missa de caelo est, puero parceret: uictimae aries praesto fuit. consummatoque sacrificio Abrahae Deus locutus est, promittens ea quae iam spoponderat.

at Sara, cum septimum et uigesimum et centesimum annum ageret, decessit: corpus cura uiri sepultum in Chebron, Chananaeorum oppido, etenim illic Abraham commorabatur.

tum Abraham Isaac filium iuuenilis aetatis uidens, siquidem cum quadragesimum annum aetatis ageret, seruo suo imperauit uxorem ei quaereret, ex ea tamen tribu atque terra, de qua ipse oriundus uidebatur: modo ut inuentam puellam in regionem Chananaeorum [*]( 14 Gten. 21. 16 Gen. 22. 22 Gen. 23. 24 Gen. 24. ) [*]( 1 coenatosque b 4 «trahebatnr P 7 egressus P: est egressus b II tamen eis est b 1\\ respicerent P: conspicerent b 8 aegre nos: aeger P, aegriua b 9 immolem P 11 interiisse b 13 esset iam Wopkens(lect. Tull. I, 9): esset etiam Pb 14 habraham P 16 Domini b II nec P: Non b; immo nec multo post, ut est I, 21, 2 et 3. 50, 6. II, 18, 5 II Dominus b 17 habrahae P 19 puero ut parceret b 21 abrehae P II Dominus b 22 et cent. P: supra centesimum b 23 Hebron b II chananeorum P 25 iam uiriiis aetatis coni. de Prato \\I cum - ageret P: tum — agebat b 28 chananeorum P )

9
dednceret, nec putaret is causa coniugis in solum patrium rediturum. atque ut ea strenue mandata exequeretur, contacto domini femine sacramentum dedit.

ita seruus profectus mMesopotamiam ad oppidum Nachor, Abrahae fratris, deuenit. successitque in domum Bathuelis Syri, Nachore patre geniti: huius filiam Rebeccam, speciosam uirginem, conspicatus poposcit atque ad dominum adduxit.

post id Abraham accepit uxorem Cethuram nomine, quae in Paralipomenis concubina dicitur, suscepitque ex ea filios. sed Isaac Sara edito substantiam tradidit, his autem, quos ex concubinis susceperat, dona distribuit. atque ita ab Isaac separati sunt.

Abraham diem functus est, impletis annis centum et quinque et septuaginta: corpus sepulcro Sarae uxoris appositum.