Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Per idem tempus Abrahae Deus locutus est, multiplicandumque semen eius, sicut arenas maris stellasque caeli, spopondit: peregrinumque eius semen futurum praedictum ac posteros in hostili solo per quadringentos annos laturos seruitium, post libertati restituendos.

tunc ei atque uxori eius adiectione unius: litterae nomen inmutatum: ita nunc ex Abram Abraham, ex Sara Sarra dicitur. cuius quidem rei non inane mysterium non est huius operis exponere.

eodem tempore Abrahae lex circumcisionis imposita est, erat ei autem ex ancilla filius Ismahel. et cum ipse esset annorum centum, uxor autem eius nonaginta, futurum eis filium Isaac Deus pollicetur, qui cum duobus angelis ad eum uenerat.

inde Sodomam missi angeli Loth in porta sedentem reppererunt. quos cum ille, homines existimans, hospitio receptos [*]( 2 Gen. 14. 13 Gen. 15 et 17. 23 Gen. 18. 25 Gen. 19. ) [*]( 2 Domino b 3 erant cum b: erant inmortales cum P 5 sodomum et gomorrumP; Sodomorum, Gommoreorum b; Gomorrhae coni. Vorstius, coll. interprete Graeco: βασιλεὺς ∑οδóμωυ, βασιλεὺς Γομóρρας (Sodomitarum et Gomorrhaeorum coni. de Prato) II uicinarumque urbium coni. Drusius 6 uictoria P; at cf. 1, 34, 5 11 decimas b sed ante praedae: om. P 13 Dominus b 15 praedictum futurum b 16 post P: postea b 18 inmutatum P corr. \\I ex Abram Abraam Drusius II ex Sara Sarra Sigonius: ex sarai sara Pb; cf. Genes. 17, 5 et 15 ex interpret. LXX, August. de ciu. Dei XVI, 26, 25 21 Ismael b || ipse esse P 22 annorum fere (uel prope) centum coni. de Prato 23 Dominus b 1\\ cum duobus b: duobus P, at u. Gen. 18, 2 apparuerunt ei tres uiri stantes propc eum. 24 sedente P II reperierunt b )

8
cenatosque domi haberet, iuuentus improba ex oppido nouos hospites ad stuprum flagitabant. Loth pro hospitibus filias offerens, non adquiescentibus, quibus illicita potius desiderio erant, ipse ad stuprum trahebatur.

quem angeli propere ab iniuria uindicantes luminibus impudicorum caecitatem offuderunt. tum Loth ab hospitibus edoctus perdendum oppidum, propere cum uxore et filiabus egressus: interdictum tamen est, ne retrorsum respicerent.

sed mulier parum dicto audiens – humano malo quo aegre uetitis abstinetur –, reflexit oculos statimque inmolem conuersa traditur. at Sodoma diuinis ignibus conflagrauit.

Loth autem filiae existimantes humanum genus interisse concubitum inebriati patris appetiuerunt, unde Moab et Ammon nati sunt.