Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Ac primum Noe aram Deo statuit hostiasque ex uolucribus immolauit. mox a Deo cum filiis benedicitur, praeceptumque accepit, ne sanguine uesceretur aut sanguinem hominis effunderet, quia mundi primordia mandati, istius liber Cain maculauerat. igitur uacuo tum saeculo ex filiis Noe semen fuit:

tres enim [*]( 9 Gen. 7. 26 Gen. 9. ) [*]( 4 humanum P II exque eorum Vonck: ex quS eorum P, ex quorum b 10 a deo P: a Domino b 13 nuribus ost clausus b 14 uniyeni generis malebat de Prato 15 imbrium uim scripsi: imbrium P, imbrem b 16 et P: ac b II intelleret P 17 decedere P corr. 1 m. ex decerere 18 conitioP II deteuttlP: detento b 19 reperiisset b 20 emissa Qiselinus: remisuPb 21 iudiciumP 22 desedisse Vonck 24.11. (i.e. II milia) P: II b 25 et 26 deoP. Domino b 26 accipit coni de Prato 29 semen amicus Vonckii et de Prato: Sem Pbpro sedi, ut vox in P scribi solet )

6
habuit, Sem, Cham, Iaphet. sed Cham, quod sopitum uino patremriserat, maledictum a patre meruit.

huius filius, Chus nomine, Nebroth gigantem genuit,. a quo Babylon ciuitas constructa traditur. pleraque etiam oppida ea tempestate condita mmorantur, quae nominatim persequi animus non fuit. sed cum

multiplicaretur humanum genus diuersaque loca atque insulas mortales haberent, una tamen omnes lingua utebantur, donec se in unum dispergenda per totum orbem multitudo contraxit.

his more humani ingenii consilium fuit, insigni aliquo opere famam quaerere, priusquam a se inuicem deducerentur.

ita turrim facere aggressi, quae caelo accederet, nutu Dei, ut officia operantium praepedirentur, a sueto sermonis genere multa diuerso neque ulli inuicem intellecto linguarum ritu loquebantur: quo promptius dispersi sunt, quia alter alterum uelut alienigenam facile relinquebat.

sed filiis Noe ita diuisus orbis fuit, ut Sem intra Orientem, Iaphet Occidentem, Cham mediis contineretur. ita usque Abraham ducta successio nihil sane insigne aut memorabile in se habuit.