Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

. Saul perempto Dauid in terra Allophylorum, perlato ad se mortis eius nuntio, miro pietatis exemplo fleuisse traditur. tum Chebron Iudaeae oppidum petiit: ibi rursum regali unguento illitus rex appellatus est.

sed Abenner, qui magister militiae Saul regis fuerat, spreto Dauid, Isbaal regis Saul filium regem constituit. crebris deinde proeliis inter duces regum concursum: pulsus Abenner saepius, fratrem tamen Ioab, qui ex parte Dauid exercitui praeerat, fugiens peremit. quo dolore postea Ioab, cum\' se Abenner Dauid regi dedidisset, iugulari eum praecepit, non sine dolore regis, cuius fidem cruentauerat.

per idem tempus [*]( 18 II Reg. 1. ) [*]( \'1 illic de Prato 3 xx Drusius coll. Jos. Ant. hebr. 6, 14, 9 It cni1 (i. e. cuius) P 4 Domini b 1\\ archa in chariathirim oppidum translata P 5 ceperat P 9 qui P: ut qui b 10 sub G. Richter: cum Pb; cf- I, 30,1. n 27, 2 1\\ hęli P 11 fere Hornius: nere Pb 12 hystoria sygnauit P /I a plerisque autem P: om. b; nos lacunae signum adiecimus 14 reperi b 16 arbitremur P: arbitramur b 17 Saulum ed. Vorstiana 21 et 24 Abner Ph, sed P infra u. 26 abenner, ut est in LXX \'Αβευυὴρ 22 regis Saul scripsi: regis sui Pb, cf. IIBeg. 2, 8: \' Αβεvvὴp vlog Νὴϱ ἀϱχισι ϱάτηγος Σαούλ ἔλαβε τόv \' Ιοβóσεϑ viov rov Znovk etc. 26 dedisset Pb )

40
omnes fere natu maiores Hebraeorum publico consensu regnum ei totius gentis detulerunt: nam per septem annos in Chebron tantum regnauerat. ita tertio rex unguitur, annorum circiter xxx. Allophylos in regnum irruentes secundis proeliis reppulit.

ea tempestate arcam Dei, quae in Cariathiarim oppido, ut supra retulimus, erat, in Sion transtulit. cumque aedificare Deo templum in animo haberet, diuinum ei responsum redditum, semini illius id reseruari.

bello deinde Allophylos domuit, Moabitas subiugauit, Syriam subegit stipendiumque ei imposuit. auri atque aeris ex praeda inmensum modum retulit.

bellum deinde aduersum Ammonitas ex iniuria Annon regis eorum exortum. Syris denuo rebellantibus, qui cum Ammonitis in bellum coniurauerant, Dauid summam rerum Ioab principi militiae permiserat, ipse a bello remotus intra Hierusalem commorabatur.