Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Ea tempestate Samuel diem functus est. Saul Allophylis bellum inferentibus Deum consulit nullumque ei responsum redditum. tum per mulierem, cuius uiscera spiritus erroris impleuerat, Samuelem euocatum consulit. dictum ei ab eo est, postero illum die cum filiis uictum ab Allophylis in proelio casurum.

igitur Allophyli castris in hostili solo positis postero die aciem instruunt, Dauid tamen ex castris remisso, quia parum crediderunt sibi illum aduersum suos fidum fore. sed conserto proelio Hebraei fusi, filii regis cadunt: Saul equo delapsus, ne uiuus in potestatem hostium ueniret, gladio suo incubuit.

de aetate imperii eius parum certa comperimus, nisi quod in actibus Apostolorum XL annos regnasse dictus est. quamquam ego arbitrer, tum [*]( 16 I Reg. 25. 18 I Reg. 28. 23 I Reg. 29. 25 I Reg. 31. 28 A. Ap. 13, 21. ) [*]( 4 opportunitate b 5 diploidem b: diplo id P 6 a tergo P: a tergo regem b 8 nt P: atque b II a Domino b 9 culpam Saul b 10 lachrymas b 13 pensius P: penitius b, penitus ed. Colon. II malum conu de Prato 14 regi b: rei P 1\\ heremum P 16 τ Φαλτl LXX in I Beg. 25, 44; Phalti Vulg. 19 Dominum b II nullumque est ei b 22 flliis Drtmus: filio Pb; cf. u. 26 et I Reg. 28,19 24 crediderunt P: crediderant b 29 arbitrer P: arbitror b 1 )

39
a Paulo, cuius illa praedicatio refertur, etiam Samuelis annos sub regis istius aetate numeratos.

plerique tamen, qui de temporibus scripserunt, xxx eum annos regnasse annotauerunt, cui opinioni nequaquam accedimus, nam ea tempestate, qua Dei arca in Cariathiarim oppidum translata est, necdum regnare Saul coeperat: refertur autem per Dauid regem ex illo oppido arcam sublatam, cum per xx annos ibi constitisset. ergo, cum intra id tempus Saul regnauerit atque decesserit, paruo admodum spatio tenuit imperium.

eadem nobis de temporibus Samuelis caligo, qui subHeli sacerdote natus, admodum senex sacerdotio functus referatur. a nonnullis tamen, qui de temporibus scripsere, quia fere nihil de eius annis sacra historia signauit ... a plerisque autem LXX annis praefuisse populo refertur: sed unde haec auctoritas fuerit assumpta non repperi.

nos in tanta erroris copia Chronicorum annotationem secuti, quia eam ex Apostolorum actibus, sicut superius memorauimus, profectam arbitremur, Samuelem et Saulem XL annos principatum egisse referimus.