Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Secuta est eorum contumacia, qui se Dathan et Abiron ducibus aduersum Moysen et Aaron erigere conati sunt: sed eos uiuos hiatu suo terra obsorbuit.

nec multo post totius populi in Moysen et Aaron orta seditio est, adeo ut tabernaculum, quod erat nefas ni sacerdotibus introire, irrumperent. tum uero cateruatim in eos grassata mors est: momentoque omnes interissent, nisi Moysi precibus placatus Dominus cladem auertisset. numerus tamen peremptorum septingenti et XIIII milia fuit.

nec multo post ob aquae penuriam, ut iam saepius, populi exorta seditio est. tum Moyses a Deo monitus, ut petram uirga feriret, familiari sibi experimento, siquidem id iam ante fecisset, semel atque iterum petram percussit, atque ita aqua effluxit. in quo quidem notatus a Deo Moyses refertur, quod per diffidentiam non nisi iterato ictu aquam eduxerit: denique ob hoc peccatum promissam sibi terram non ingressus est, sicut inferius ostendam.

igitur Moyses ex eo loco promouens, cum praeter Edom agmen ducere pararet, missis ad regem legatis transeundi copiam poposcit, ob ius sanguinis bello abstinendum ratus: etenim gens illa Esau progenies erat. sed rex supplices aspernatus transitum negauit, paratus armis contendere. [*]( 11 Num. 16 sq. 13 Num. 20. ) [*]( 1 spreto b: expto P 2 Tunc b 5 unft P II nibil P II reperisse b 8 in perniciem suam Drusius et dePrato; at refertur eorum adJesum et Chalebum, u. Num. 14,10 II queis rebus commotus Dominus b 9 obiecit. Eiploratoribus b et edd. priores; uerborum distinctionem emendauit de Prato 11 contumatia P \\I Abirom Drusius 13 obsorbuit P: absorbuit b 15 ni P: nisi b 18 DeC. et XIIII. milia P 19 TuncMoises a Domino b 20 farailiarc P 22 a Domino b 26 ducere de Prato: educere Pb )

24

tum Moyses in Or montem iter conuertit, uetita uia abstinens, ne quam inter consanguineos causam belli praeberet , in eoque cursu regem gentis Chananaeorum deleuit. Seon quoque regem Amorlaeorum perculit omnibusque eorum oppidis potitus est: Basan etiam et Balac reges deuicit. castra super Iordanem haud longe ab Iericho molitus est. tum aduersus Madianitas certatum uictique et subacti sunt. Moyses mortuus est.

cum XL in deserto annos populo praefuisset. ceterum Hebraei ob lianc causam tanto tempore in eremo fuisse traduntur, donec omnes, qui uerbis Dei non crediderant, interirent. excepto enim Iesu tet Chaleb nemo ultra xx annos natus, Aegypto profectus, Iordanem transiit.

ipse ■ Moyses ut terram promissam uideret tantum nec contingeret, peccato eius adscribitur, quod eo tempore, quo saium ferire et aquam producere praeceptus est, post tot uirtutum suarum experimenta dubitauerit. decessit autem anno aetatis uigesimo et centesimo.

de sepulchri loco parum compertum.