Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Exin Leuiticus liber sequitur, in quo litandi praecepta traduntur, mandata etiam latae superius legi adduntur, plena omnia sacerdotalibus institutis. quae si quis cognoscere uolet, perfectius inde capiet. nos enim suscepti operis modum custodientes solam historiam persequimur.

Igitur Leui tribu in sacerdotium segregata reliquae tribus dinumeratae repertaque hominum DC et m D.

cum ergo populus mannae cibo, ut supra retulimus, uteretur, tot tantisque beneficiis Dei, ut semper, ingratus uiles, quibus in Aegypto assueuerat, desiderabat.

tum Deus inmensam copiam coturnicum castris intulit: quae cum auide diriperent, primoribus labiis admotis carnibus interibant. magnaque eo die in castris clades fuit, adeo ut xx et III virorum perisse tradantur. ita populus eo, quem desiderabat, cibo punitus est.

inde promotum agmen et in Faran uentum est: edoctusque a Deo Moyses, uicinam esse terram, cuius possessionem eis promiserat Deus, exploratoribus in eam missis renuntiatur, felicem omni copia esse regionem, sed gentes ualidas et munita ingentibus muris oppida.

quod ubi populo compertum, magna mentes omnium formido incesserat : eoque mali uentum, [*]( 11 Num. 1 sqq. 14 Num. 11. 17 Num. 12, sq. 22 Num. 14. ) [*]( 2 Domini b 3 tabernaculfl P: tabernaculi b II referetur P: refertur b, quo recepto hoc in loco interpretantur \'scilicet ab Exodi cap. 35 usque ad finem libri\'. Quodsi codicis scriptura uera est, adnotationem Seueri de re habemus, quam exsecuturus erat, sed incertum qua causa praetermisit 8 legi Vonck: legis Pb 10 hystoriam P 11 persequimur] sic P, non prosequimur, utaitde Prato 12 DC. et .111..D. P, DC et nr ub; nos scripsimus rn addito signo millenario, ut iam sit numerus hominum 603,500; in quarto libro Pentateuchi (Num. 1, 46) numervs est 603 milia et 550 15 desiderabat P (sc. cibos): dapes desiderabat b II Dominus b, item u. 21 17 clades in castris b 18 xx. et III. uirorum P: xx et m virorum millia b n perisse traduntur P, periisse tradantur b 19 desiderauerat de Prato 20 a Domino b 21 ei malebat de Prato )

23
ut spreto Moysi imperio ducem sibi constituere pararent, cuius ductu m Aegyptum reuerterentur.

tum Iesus et Chaleb, qui inter exploratores terrae fuerant, conscissis uestibus flentes populum obtestantur, ne exploratoribus credant, formidolosa referentibus: se quoque una cum his fuisse, nihil metuendum in solo illo repperisse:

promissis illos Dei confidere oportere, hostes praedae potius quam exitio fore. sed gens indomita, sanis consiliis male renitens, in perniciem eorum ferebatur. quis rebus commotus Deus partem populi hostibus caedendam obiecit, exploratoribus interfectis ad uulgi formidinem.