Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

poscente autem Moyse ut Dominum in maiestate propria uideret, responsum formam Dei mortalibus oculis perspici non posse, posteriora tamen eius uidere concessum : tabulaeque , quas Moyses prius confregerat, refectae. sed in hoc colloquio Dei xl diebus diuersatus apud Dominum Moyses traditur.

cumque de monte descenderet tabulas praeferens tanta claritudine facies eius renidebat, ut intueri eum populus non

22
ualeret. sed cum mandata Dei relaturus esset, uultum uelamento obtexit, atque ita ad populum uerbis Dei locutus est. hoc in loco tabernaculum interiorumque eius aedificatio referetur. quo con-

summato nubes superne decidit atque ita tabernaculum obumbrauit, ut ipsum Moysen aditu excluderet. haec fere duobus libris, Genesi atque Exodo, continentur.

Exin Leuiticus liber sequitur, in quo litandi praecepta traduntur, mandata etiam latae superius legi adduntur, plena omnia sacerdotalibus institutis. quae si quis cognoscere uolet, perfectius inde capiet. nos enim suscepti operis modum custodientes solam historiam persequimur.

Igitur Leui tribu in sacerdotium segregata reliquae tribus dinumeratae repertaque hominum DC et m D.

cum ergo populus mannae cibo, ut supra retulimus, uteretur, tot tantisque beneficiis Dei, ut semper, ingratus uiles, quibus in Aegypto assueuerat, desiderabat.

tum Deus inmensam copiam coturnicum castris intulit: quae cum auide diriperent, primoribus labiis admotis carnibus interibant. magnaque eo die in castris clades fuit, adeo ut xx et III virorum perisse tradantur. ita populus eo, quem desiderabat, cibo punitus est.

inde promotum agmen et in Faran uentum est: edoctusque a Deo Moyses, uicinam esse terram, cuius possessionem eis promiserat Deus, exploratoribus in eam missis renuntiatur, felicem omni copia esse regionem, sed gentes ualidas et munita ingentibus muris oppida.