Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

igitur Iacob septimo et decimo anno, quam in Aegypto aduenerat, urgente morbo Ioseph filium obtestatur, corpus sepulchro redderet.

tum Ioseph benedicendos filios suos obtulit, quibus benedictis, cum tamen benedictionis merito maiori minorem praeposuisset, filios omnes benedictione lustrauit. decessit autem annos natus CXLVII. funus magnifice curatum: corpus in sepulchro patrum Ioseph condidit.

fratres post patris obitum pro conscientia pauentes benigne habuit. decessit autem Ioseph ipse aetatis anno decimo et centesimo.

Igitur Hebraei, qui in Aegyptum deuenerant, incredibile memoratu est quam cito numero aucti sint multiplicataque progenie Aegyptum repleuerint.

sed defuncto rege, qui eos ob merita Ioseph benigne fouebat, succedentium regum imperio deprimebantur. nam et opus durum aedificandarum ciuitatium eis impositum, et quia iam multitudo abundans metuebatur, ne quandoque libertatem armis uindicarent, paruulos recens editos aquis mergere edicto regio cogebantur.

nec dissimulari cruentum imperium licebat. qua tempestate filia Pharaonis infantem in flumine repertum nutriendum pro filio curauit: nomen puero Moyses dedit.

Moyses hic, cum uiriles annos ageret, conspicatur Hebraeum ab Aegyptio pulsari: quo permotus dolore, fratrem ab iniuria [*]( 2 Gen. 46. 47. 7 Oen. 48. 17 Exod. 1. 25 Exod. 2. ) [*]( 1 annos b: om. P 2 et P: ac b II ad se commigrarent b II ita P: Igitur b 5 annos in CCC P erasa c post ccc II LX Giselinus: XL. P 6 chananeorum P 7 id quod Pb 8 septimo decimo Sigontus II quam in de Prato: quam (vel quain) P II Aegyptum Sigonius 9 sepulchro sno b 10 benedicendos P: patri benedicendos b 13 patram P: maiorum b 17 Hebraei igitur b II aegypto P II incredibili P 19 merito P, meritum b 21 ciuitatium P: ciuitatum b 27 conspicatus b 28 quo P: om. b )

15
uindicans, Aegyptium calce perculsum interemit.