Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

tum Ioseph abundantibus per totam Aegyptum frumentis magnam copiam congessit: multiplicatisque horreis aduersus futuram famem consuluerat. ea tempestate spes atque salus Aegypti in illo sita erat.

per idem tempus duos ex Asenet filios genuit, Manassen et Ephraem: ipse autem, cum summam a rege potestatem accepit, erat annorum xxx: nam a fratribus septem decem annos natus uenundatus est.

Interea rebus in Aegypto aduersus famem bene compositis, orbem terrae grauis frumenti inopia quatiebat. qua necessitate compulsus Iaeob filios in Aegyptum misit, Beniamin tantum secum domi retento.

igitur Ioseph rerum potentem, penes quem annonae arbitrium erat, fratres adeunt et more regio adorant. quibus ille uisis callide agnitionem dissimulans, hostiliter eos uenisse et subdole loca explorare arguebat.

angebatur autem, quod Beniamin fratrem non uidebat. res ergo in id deducitur, ut praesentiam eius pollicerentur, nimirum ut ex eo quaereretur, an isti explorandi causa Aegyptum intrassent. ad promissi autem fidem Symeon obses traditur: ipsis frumentum gratis datum. rursum igitur reuertentes Beniamin, ut conuenerat, deduxerunt.

tum se , cognoscendum Ioseph fratribus praebuit, non sine pudore male merentium. ita eos oneratos frumento multisque donatos domum [*]( 3 Gen. 41. 19 Gen. 42. 28 Gen. 43-45. ) [*]( 1 regii nos: regio P, regis b 2 peonas p. 13 consulerat P 14 erat b: est P 1\\ tempus P: tempus vero b 1\\ Asenec Pb 15 Manassem b \\I effi-em Pb 16 septemdecim b 21 Ioseph Pb: casu excidit in edd. plerisque 23 agnicionem P 25 deducitur P: deducta b 28 Simeon edd. )

14
remisit, praemonens quinque adhuc annos famem futuram: cum patre atque omni progenie et familia commigrarent.

ita Iacob in Aegyptum descendit, Aegyptiis admodum laetantibus, gaudente rege, benigne a filio susceptus. id gestum anno aetatis Iacob centesimo et trigesimo, a diluuio autem anno MCCC et LX. ceterum ab eo tempore, quo Abraham in terra Chananaeorum consedit, in id, quo Iacob Aegyptum ingressus est, referuntur anni ccxv.