de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

quaeris enim aliquid supra summum. Interrogas, quid petam ex virtute ? Ipsam. Nihil enim habet melius, ipsa pretium sui. An hoc parum magnum est ? Cum tibi dicam : " Summum bonum est infragilis animi rigor et providentia et sublimitas et sanitas et libertas et concordia et decor," aliquid etiamnunc exigis maius, ad quod ista referantur ? Quid mihi voluptatem nominas ? Hominis bonum quaero, non ventris, qui pecudibus ac beluis laxior est !

" Dissimulas," inquit, " quid a me dicatur; ego enim nego quemquam posse iucunde vivere, nisi simul et honeste vivit, quod non potest mutis contingere animalibus nec bonum suum cibo metientibus. Clare, inquam, ac palam testor hanc vitam, quam ego iucundam voco, non nisi adiecta virtute contingere."

Atqui quis ignorat plenissimos esse voluptatibus vestris stultissimos quosque et nequitiam abundare iucundis animumque ipsum genera voluptatis prava

p.124
sibi[*]( sibi Haase: sed A.) multa suggerere ?—in primis insolentiam et nimiam aestimationem sui tumoremque elatum super ceteros et amorem rerum suarum caecum et improvidum, delicias fluentis et ex minimis ac puerilibus causis exsultationem, iam dicacitatem ac superbiam contumeliis gaudentem, desidiam dissolutionemque segnis animi, indormientis sibi.

Haec omnia virtus discutit et aurem pervenit et voluptates aestimat, antequam admittat, nec quas probavit, magni pendit aut utique etiam admittit, nec usu earum sed temperantia laeta est. Temperantia autem cum voluptates[*]( voluptates omitted by Hermes after Reitzenstein.) minuat, summi boni iniuria est. Tu voluptatem complecteris, ego compesco ; tu voluptate frueris, ego utor ; tu illam summum bonum putas, ego nec bonum ; tu omnia voluptatis causa facis, ego nihil.