de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Omnia faciet ex imperio suo nihilque inopinatum accidet, sed quicquid agetur in bonum exibit facile et parate et sine tergiversatione agentis ; nam pigritia et haesitatio pugnam et inconstantiam ostendit. Quare audaciter licet profitearis summum bonum esse animi concordiam ; virtutes enim ibi esse debebunt, ubi consensus atque unitas erit. Dissident vitia.

" Sed tu quoque," inquit, " virtutem non ob aliud colis, quam quia aliquam ex illa speras voluptatem." Primum non, si voluptatem praestatura virtus est, ideo propter hanc petitur ; non enim hanc praestat, sed et hanc, nec huic laborat, sed labor eius, quamvis aliud petat, hoc quoque adsequetur.

Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est—aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit—, sic voluptas non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec quia

p.122
delectat placet, sed, si placet, et delectat.

Summum bonum in ipso iudicio est et habitu optimae mentis, quae eum cursum[*]( cursum supplied by Hermes after Schultess.) suum implevit et finibus se suis cinxit, consummatum est summum bonum nec quicquam amplius desiderat ; nihil enim extra totum est, non magis quam ultra finem. Itaque erras, cum interrogas, quid sit illud, propter quod virtutem petam;