de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Nec enim se sapiens indignum ullis muneribus fortuitis putat. Non amat divitias, sed mavult; non in animum illas, sed in domum recipit, nec respuit possessas, sed continet et maiorem virtuti suae materiam subministrari vult.

Quid autem dubii est, quin haec maior materia sapienti viro sit animum explicandi suum in divitiis quam in paupertate, quom[*]( quom Gertz: quam A.) in hac unum genus virtutis sit non inclinari nec deprimi, in divitiis et temperantia et liberalitas et diligentia et dispositio et magnificentia campum habeat patentem ?

Non contemnet se sapiens, etiam si fuerit minimae staturae, esse tamen se procerum volet. Et exilis corpore aut amisso[*]( aut amisso Bourgery after Goelzer : acamisso A.) oculo valebit, malet tamen sibi esse corporis robur, et hoc ita, ut sciat esse aliud in

p.156
se valentius. Malam valetudinem tolerabit, bonam optabit.

Quaedam enim, etiam si in summam rei parva sunt et subduci sine ruina principalis boni possunt, adiciunt tamen aliquid ad perpetuam laetitiam ex virtute nascentem. Sic illum adficiunt divitiae et exhilarant, ut navigantem secundus et ferens ventus, ut dies bonus et in bruma ac frigore apricus locus.

Quis porro sapientium—nostrorum dico, quibus unum est bonum virtus—negat etiam haec, quae indifferentia vocamus, habere aliquid in se pretii et alia esse potiora ? Quibusdam ex iis tribuitur aliquid honoris, quibusdam multum. Ne erres itaque, inter potiora divitiae sunt.

" Quid ergo," inquis, " me derides, cum eundem apud te locum habeant, quem apud me ? " Vis scire, quam non eundem habeant locum ? Mihi divitiae si effluxerint, nihil auferent nisi semet ipsas, tu stupebis et videberis tibi sine te relictus, si illae a te recesserint; apud me divitiae aliquem locum habent, apud te summum ; ad postremum divitiae meae sunt, tu divitiarum es.

Desine ergo philosophis pecunia interdicere ; nemo sapientiam paupertate damnavit. Habebit philosophus amplas opes, sed nulli detractas nec alieno sanguine cruentas, sine cuiusquam iniuria partas, sine sordidis quaestibus, quarum tam honestus

p.158
sit exitus quam introitus, quibus nemo ingemescat nisi malignus. In quantum vis exaggera illas ; honestae sunt, in quibus cum multa sint, quae sua quisque dici velit, nihil est, quod quisquam suum possit dicere.

Ille vero fortunae benignitatem a se non summovebit et patrimonio per honesta quaesito nec gloriabitur nec erubescet. Habebit tamen etiam quo glorietur, si aperta domo et admissa in res suas civitate poterit dicere : " Quod quisque agnoverit, tollat." O magnum virum. O[*]( O supplied by Lipsius.) optime divitem, si post hanc vocem tantundem habuerit ! Ita dico : si tuto et securus scrutationem populo praebuerit, si nihil quisquam apud illum invenerit, quoi manus iniciat, audaciter et propalam erit dives.