de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Prima virtus eat, haec ferat signa. Habebimus nihilo minus voluptatem, sed domini eius et temperatores erimus; aliquid nos exorabit, nihil coget. At ei, qui voluptati tradidere principia, utroque caruere ; virtutem enim amittunt, ceterum non ipsi voluptatem, sed ipsos voluptas habet, cuius aut inopia torquentur aut copia strangulantur, miseri, si deseruntur ab illa, miseriores, si obruuntur ; sicut deprensi mari Syrtico modo in sicco relinquuntur, modo torrente unda fluctuantur.

Evenit autem hoc nimia intemperantia et amore caeco rei ; nam mala pro bonis petenti periculosum est adsequi. Ut feras eum labore periculoque venamur et captarum quoque illarum sollicita possessio est—saepe enim laniant dominos—, ita habent se magnae voluptates; in magnum malum evasere captaeque cepere. Quae quo plures maioresque sunt, eo ille minor ac plurium servus est, quem felicem vulgus appellat. Permanere libet in hac etiamnunc huius rei imagine.

Quemadmodum qui bestiarum cubilia indagat et

  1. Laqueo captare feras
magno aestimat et
  1. Latos canibus circumdare saltus,
ut illarum vestigia premat, potiora deserit multisque
p.136
officiis renuntiat, ita qui sectatur voluptatem omnia postponit et primam libertatem neglegit ac pro ventre dependit, nec voluptates sibi emit, sed se voluptatibus vendit.