de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Frons eius ipsa dat locum fabulae et ad malam spem inritat. Hoc tale est, quale vir fortis stolam indutus ; constat tibi pudicitia, virilitas salva est, nulli corpus tuum turpi patientiae vacat, sed in manu tympanum est ! Titulus itaque honestus eligatur et inscriptio ipsa excitans animum ; quae stat, ad eam[*]( stat ad eam Bourgery : statim A : Hermes after Reitzenstein supplies quae stat, corpori adulatur invitavitque, before quae statim. ) venerunt vitia.

Quisquis ad virtutem accessit, dedit generosae indolis specimen ; qui voluptatem sequitur, videtur enervis, fractus, degenerans viro, perventurus in turpia, nisi aliquis distinxerit illi voluptates, ut sciat, quae ex eis intra naturale desiderium desistant, quae praeceps ferantur infinitaeque sint et, quo magis implentur, eo magis inexplebiles.

Agedum, virtus antecedat, tutum erit omne vestigium. Et voluptas nocet nimia ; in virtute non est verendum, ne quid nimium sit, quia in ipsa est modus. Non est bonum, quod magnitudine laborat sua. Rationalem porro sortitis naturam quae melius res quam ratio proponitur ? Et si placet ista iunctura, si hoc placet ad beatam vitam ire comitatu, virtus antecedat, comitetur voluptas et circa corpus ut umbra versetur. Virtutem quidem, excelsissimam dominam, voluptati tradere ancillam nihil magnum animo capientis est.

p.134