de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ideo magno animo nos non unius urbis moenibus clusimus, sed in totius orbis commercium emisimus patriamque nobis mundum professi sumus, ut liceret latiorem virtuti campum dare. Praeclusum tibi tribunal est et rostris prohiberis aut comitiis ? Respice post te quantum latissimarum regionum pateat, quantum populorum ; numquam ita tibi magna pars obstruetur, ut non maior relinquatur.

Sed vide, ne totum istud tuum vitium sit ; non vis enim nisi consul aut prytanis aut ceryx aut sufes administrare rem publicam. Quid si militare nolis nisi imperator aut tribunus ? Etiam si alii primam frontem tenebunt, te sors inter triarios posuerit, inde voce, adhortatione, exemplo, animo milita ; praecisis quoque manibus ille in proelio invenit, quod partibus conferat, qui stat tamen et clamore iuvat.

Tale quiddam facias. Si a prima te rei publicae parte fortuna summoverit, stes tamen et clamore iuves et.

p.230
si quis fauces oppresserit, stes tamen et silentio iuves. Numquam inutilis est opera civis boni; auditus visusque, voltu, nutu, obstinatione tacita incessuque ipso prodest.

Ut salutaria quaedam,[*]( quaedam added by P. Thomas.) quae citra gustum tactumque odore proficiunt, ita virtus utilitatem etiam ex longinquo et latens fundit. Sive spatiatur et se utitur suo iure, sive precarios habet excessus cogiturque vela contrahere, sive otiosa mutaque est et in [*]( in added by P. Thomas.) angusto circumsaepta, sive adaperta, in quocumque habitu est, proficit. Quid tu parum utile putas exemplum bene quiescentis ?

Longe itaque optimum est miscere otium rebus, quotiens actuosa vita impedimentis fortuitis aut civitatis condicione prohibebitur; numquam enim usque eo interclusa sunt omnia, ut nulli actioni locus honestae sit.